圣经文本

 

Exodus第8章:20

学习

       

20 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4937

学习本章节

  
/10837  
  

4937. Infernales spiritus etiam quandoque humerum ex phantasia sistunt, per quem faciunt ut vires repercutiantur, transire etiam nequeunt, sed hoc solum pro illis qui in tali phantasia sunt; sciunt enim quod ‘humerus’ correspondeat omni potentiae in spirituali mundo; etiam per humerum in Verbo significatur omnis potentia, ut patet in his locis 1 ,

Confregisti jugum oneris ejus, et baculum humeri ejus, Esai. 9:3 2 [KJV 6]:

Latere et humero impellitis, et cornibus vestris feritis, Ezech. 34:21 3 :

Findes ei omnem humerum, Ezech. 29:6, 7:

Ut serviant Jehovae humero uno, Zeph, 3:9:

Puer natus est nobis, ... et erit principatus super humero Ipsius, Esai. 9:5 [KJV 6]:

Dabo clavem domus Davidis super humero 4 Ipsius, Esai. 22:22.

脚注:

1. quae etiam in Verbo per humerum significatur in variis locis, ut in his,

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. humerum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.