圣经文本

 

Exodus第5章:15

学习

       

15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7105

学习本章节

  
/10837  
  

7105. ‘Ite ad onera vestra’: quod significet quod vivent in pugnis, constat ex significatione ‘ire’ quod sit vivere, de qua n. 3335, 4882, 5493, 1 5605; et ex significatione ‘onerum’ quod sint infestationes a falsis, de qua n. 6757, ita pugnae contra illa.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4882

学习本章节

  
/10837  
  

4882. ‘Et ivit’: quod significet vitam, constat ex significatione ‘ire’ quod sit vivere, de qua n. 3335, 3690. Quod ‘ire’ in sensu interno sit vivere, apparet quidem remotius seu abstractius a cogitationis ideis in quibus est homo, et hoc ex causa quia homo in spatio et in tempore est, et ab illis formaverat cogitationis suae ideas, sicut ideam de ire, progredi, proficisci, peregrinari, moveri; haec quia in spatio existunt et quoque in tempore, et inde spatium et tempus ideis de illis injuncta sunt, ideo homo aegre capere potest quod per illa significentur status vitae; at cum idea de illis sejungitur seu exuitur tunc resultat spirituale quod significatur; nam in mundo spirituali seu in caelo non aliquid spatii et temporis intrat ideas, sed loco illorum quae sunt status vitae, n. 1274, 1382, 2625, 2788, 2837, 3356, 3404, 3827, 4814; apparet quidem spiritibus et angelis quod etiam progrediantur et moveantur a loco in locum, et quidem prorsus sicut apparet hominibus, sed usque sunt mutationes status vitae quae apparentiam illam producunt; sicut 1 apparet illis aeque ac hominibus quod vivant a se, cum tamen non vivunt a se sed a Divino Domini a Quo omne vitae; hae apparentiae cum apud angelos, vocantur reales, quia apparent sicut realiter sint;

[2]. quandoque cum spiritibus de his apparentiis locutus sum, et qui non in bono sunt, proinde nec in vero, non volunt audire quod apparentia sit quod vivant a se, volunt enim 2 ut vivant a se, sed praeter quod illis per vivam experientiam ostensum sit quod non a se vivant, et 3 quod progressiones a loco in locum sint mutationes et progressiones status vitae, 4 etiam dictum est quod satis illis esse possit quod non aliter sciant quam quod vita illis sit ex se, et quod non plus habere possent si foret illa in illis ex se; at quod usque praestet scire quomodo se res habet, quia tunc in vero sunt, et si in vero etiam in luce caeli sunt, nam lux caeli est ipsum verum quod a Divino 5 Domini; ita quoque nec 6 vindicarent sibi bonum; malum etiam sic nec adhaereret illis; angeli in illo vero sunt non solum scientia sed etiam perceptione.

[3]. 7 Quod tempora et spatia in mundo spirituali sint status vitae, et quod omne vitae sit a Domino, constare potest ab hac experientia: unusquisque spiritus et angelus ad dextram 8 videt bonos, et ad sinistram malos, et hoc ad 9 quamcumvis plagam se vertit; si versus orientem spectat, apparent ei ita boni et mali, similiter si ad occidentem, et quoque si ad meridiem vel ad septentrionem; ita apud 10 unumquemque spiritum 11 seu angelum; ut si bini essent, et unus eorum spectaret versus orientem et alter versus occidentem, usque 12 utrisque apparent boni a dextris et mali a sinistris; similiter apparet illis qui 13 sunt remoti ab illis qui videntur, etiamsi forent a tergo 14 horum; inde manifeste concludi potest quod omne vitae sit a Domino, seu quod Dominus sit in cujusvis vita, nam Dominus ibi ut sol apparet, et ab Ipsius dextris sunt boni seu oves, et ab Ipsius sinistris sunt mali seu hirci; inde simile est apud unumquemvis, ex causa ut dictum, quia Dominus est omne vitae; hoc non potest aliter quam ut paradoxon apparere homini, quia homo quamdiu in mundo est, ideas ex mundanis habet, consequenter ex 15 spatio et tempore; at in mundo spirituali, ut dictum supra, non sunt ideae ex spatio et 16 tempore, sed ex statu affectionum et inde cogitationum; ex eo etiam est quod spatia et tempora in Verbo significent status.

脚注:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. quod

3. The Manuscript inserts quodque, possibly intended quoquo.

4. sed illis

5. seu Domino

6. vindicant

7. At head of separate sheet is a deleted heading, as follows: Quod omne vitae Domino ostensum per quod situs omnium similis sit, utcunque vertit se spiritus

8. The Manuscript inserts suam.

9. quamcunque

10. unumquemvis

11. et

12. utrique

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. illorum

15. spatiis

16. The Manuscript inserts ex.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.