圣经文本

 

Exodus第5章:14

学习

       

14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7119

学习本章节

  
/10837  
  

7119. ‘Propterea illi clamant, dicendo, Eamus, sacrificemus Deo nostro’: quod significet quod inde illis tanta cogitatio de tali cultu, constat ex significatione ‘clamare’ quod hic sit cogitatio, per ‘dicere’ enim et ‘loqui’ significatur cogitatio, n. 2271, 2287, 7094, ideo etiam per ‘clamare’, sed per ‘clamare’ cogitatio fortis et cum plena intentione faciendi, inde dicitur tanta cogitatio; 1 ex significatione ‘sacrificare Deo suo’ quod sit cultus Domini, de qua n. 6905, 7101; sed quia Pharao dixit quod non nosset Jehovam, n. 7095, 7097, et quia Aegyptii aversati sunt sacrificia, n. 1343, tum quia Moscheh 2 dixit quod 3 abirent viam trium dierum in desertum, n. 6904, 7100, ideo 4 dicitur talis cultus.

脚注:

1. The Manuscript inserts et.

2. dixerit

3. irent

4. The Manuscript inserts quia a Pharaone.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.