圣经文本

 

Exodus第4章:7

学习

       

7 Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6993

学习本章节

  
/10837  
  

6993. ‘Et [Ego] ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris’: quod significet Divinum in omnibus et singulis quae a Divino Humano procedunt, constat ex significatione ‘esse cum ore’ cum a Jehovah dicitur, quod sit esse cum illis quae enuntiat; quod per ‘os’ significetur enuntiatio, videatur supra n. 6987, 6988; et quia ea dicuntur ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus quoad legem Divinam in Divino Humano, per ‘ero cum ore tuo’ significatur Divinum in illis quae a Divino Humano procedunt; et ex significatione ‘docere te quae loqueris’ quod sit procedere; per ‘docere’ enim et per ‘loqui’ significatur influere, 1 et cum praedicatur de Divino Domini, est procedere; ab Ipso enim Divino Humano Domini procedit Divinum Verum, quod vocatur Spiritus Sanctus; et quia Dominus cum in mundo 2 fuit, fuit Ipse Divinum Verum, docuit Ipse 3 quae amoris et fidei erant, et tunc non per Spiritum Sanctum, ut Ipse 4 docet apud Johannem, Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat, 7:39;

at postquam Dominus etiam quoad Humanum factus est Jehovah, 5 hoc est, Divinum Bonum, quod fuit post resurrectionem, tunc non amplius fuit Divinum Verum, sed hoc a Divino Bono Ipsius processit; quod Spiritus Sanctus sit Divinum Verum quod a Divino Humano Domini procedit, et non aliquis spiritus aut aliqui spiritus ab aeterno, manifeste patet a Domini verbis in loco citato, quod nempe ‘nondum erat Spiritus Sanctus’; tum quod 6 ipse spiritus non possit procedere, sed sanctum spiritus, hoc est, sanctum quod procedit a Domino, et spiritus eloquitur; videatur etiam n. 6788.

[2] Ex his nunc sequitur quod in Domino omne Trinum sit perfectum, nempe Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, et sic quod unus Deus sit, non autem tres, qui quoad personas distincti unum Divinum dicuntur constituere. Quod in Verbo dictum sit Pater, Filius, et Spiritus Sanctus 7 , fuit ut agnoscerent Dominum et quoque Divinum in Ipso; homo enim in tanta caligine fuit, sicut etiam hodie est, ut aliter non 8 agnovisset aliquod Divinum in Humano Domini, nam hoc illi, quia prorsus incomprehensibile, fuisset supra omnem fidem; et praeterea veritas est quod sit Trinum, sed in uno, nempe in Domino; et quoque in Christianis Ecclesiis agnoscitur quod 9 Trinum in Ipso habitet perfecte; docuit etiam Dominus aperte quod Ipse ‘cum Patre unum esset’, Joh. 14:9-12, 10 et quod sanctum, quod Spiritus Sanctus loquitur, non sit 11 illius, sed Domini, apud Johannem, Paracletus, Spiritus veritatis, non loquetur a seipso, sed quaecumque audiverit, loquetur: Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, 16:13, 14;

quod ‘Paracletus’ sit Spiritus Sanctus, dicitur Joh. 14:26.

脚注:

1. at

2. erat, erat

3. The Manuscript inserts illa.

4. dicit

5. seu

6. Ipse

7. The Manuscript inserts sicut tres.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. in Ipso omne Trinum

10. The Manuscript inserts et quoque alibi;

11. spiritus

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6988

学习本章节

  
/10837  
  

6988. ‘Aut quis posuit mutum’: quod significet non enuntiationem, constat ex significatione ‘muti’ quod sit non enuntiatio, nam opponitur ‘ori’, per quod significatur enuntiatio, de qua mox supra n. 6987. Hic per enuntiationem non intelligitur enuntiatio vocis seu loquela, nam haec enuntiatio est naturalis, sed per enuntiationem intelligitur confessio Domini et praedicatio fidei in Ipsum, nam haec enuntiatio est spiritualis; inde patet quid per ‘mutum’ in sensu interno significatur, nempe quod illi qui non possunt confiteri Dominum, ita nec praedicare fidem in Ipsum, ex ignorantia, in quo statu sunt gentes extra Ecclesiam, et quoque simplices intra Ecclesiam; quod tales per ‘mutum’ significentur, patet apud Esaiam,

Tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua muti; quia erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti, 35:5, 6; 1 ‘cantabit lingua muti’ pro quod illi confitebuntur Dominum, et quae fidei in Ipsum sunt; ‘erumpent aquae in deserto, et fluvii in planitie deserti’ pro quod cognitiones veri et boni illis; ‘desertum’ est status non cognitionum fidei ex ignorantia;

[2] per ‘mutos a Domino sanatos’ significantur etiam gentes quae per Adventum Ipsius in mundum a falsis et inde malis liberati sunt; ut per ‘mutum’ apud Matthaeum, Ecce attulerunt ad Ipsum hominem mutum a daemone obsessum, sed ejecto daemone locutus est mutus, 9:32, 33: perque ‘mutum’ apud eundem,

Adductus est ad Jesum daemonio obsessus, caecus et mutus, et sanavit eum, ita ut caecus et mutus tam loqueretur quam videret, 12:22:

similiter per ‘mutum’ etiam a daemone obsessum, apud Marcum 9:17-30.

[3] Sciendum quod miracula a Domino facta omnia significent statum Ecclesiae ac generis humani salvati per Adventum Ipsius in mundum, quod nempe tunc liberati sint ab inferno qui fidem charitatis receperunt; haec involvunt miracula Domini; in genere omnia miracula de quibus in Vetere Testamento significant statum Ecclesiae et regni Domini; in eo distinguuntur miracula Divina a miraculis diabolicis seu magicis, utcumque in externa forma apparent similia, sicut miracula magorum in Aegypto.

脚注:

1. The Manuscript inserts ibi de nova Ecclesia ex gentibus, .

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.