圣经文本

 

Exodus第4章:4

学习

       

4 Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2242

学习本章节

  
/10837  
  

2242. ‘Descendam quaeso, et videbo’: quod significet visitationem, constare potest ex significatione ‘descendere ad videndum’ quod sit judicium, de qua in Parte Prima n. 1311, proinde quod sit visitatio; ultimum tempus Ecclesiae in communi, et ultimum tempus cujusvis in particulari, in Verbo vocatur visitatio, ac praecedit judicium, estque sic visitatio non aliud quam exploratio qualis est, nempe qualis Ecclesia 1 in communi, vel homo in particulari, quae exploratio exprimitur in sensu litterae per quod ‘descendat Jehovah et videat’;

[2] sensus litterae qualis sit, inde constare potest, non enim descendit Jehovah, nam de Domino non praedicari potest descendere quia semper in supremis est; nec videt Jehovah num ita sit, nam nec de Domino praedicari potest videre num ita sit quia omnia et singula ab aeterno novit; sed usque ita dicitur quia apud hominem apparet sicut ita fieret; homo enim est in inferioribus, et cum ibi aliquid existit, non cogitat, ne quidem scit, quomodo se superiora habent, ita nec quomodo influunt, non 2 enim ultra quam ad proxima cogitatio 3 ejus vadit, inde non potest aliter percipere quam quod sit aliquid tale quod simile est descendere et videre; et eo magis cum putat quod nemo sciat quod cogitat; praeter quod non aliam ideam habeat 4 quam quod sit ab alto, et cum a Deo quod sit ab altissimo, cum tamen non ab altissimo, sed ab intimo;

[3] inde constare potest qualis sit qualis litterae, quod nempe sit secundum apparentias, qui si non foret secundum apparentias, Verbum nemo intelligeret et agnosceret, ita non 5 reciperet; sed angeli non ita in apparentiis sunt sicut homo, quare Verbum cum quoad litteram est pro homine, quoad sensum internum est pro angelis, tum etiam pro illis hominibus quibus, ex Divina Domini Misericordia, donatum est, cum 6 vivunt in mundo, esse sicut angeli.

[4] Visitatio passim memoratur in Verbo, et per eam significatur vel vastatio quae est Ecclesiae aut cujusvis, vel liberatio, ita exploratio qualis est; pro vastatione, apud Esaiam,

Quid facietis die visitationis 7 ?... E longinquo veniet, ad quem fugietis pro auxilio, et ubi relinquetis gloriam vestram? 10:3:

apud eundem,

Stellae caelorum et sidera eorum non lucebunt luce sua, obtenebrabitur sol in egressu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, et visitabo super orbem malum, ' et super impios iniquitatem eorum, 13:10, 11;

quod per ‘stellas et sidera quae non lucebunt, et solem qui obscurabitur, et lunam quae non splendere faciet lucem suam’ significetur quod nullus amor 8 et nulla charitas, videatur n. 2120, et quia id est vastatio, est ‘dies visitationis’:

[5] apud Jeremiam,

Cadent inter cadentes, et tempore visitationis eorum impingent, 8:12;

pro tempore cum vastati sunt, seu cum nulla charitas et fides:

apud Ezechielem,

Appropinquarunt visitationes urbis, et vir instrumentum perditionis ejus in manu ejus, 9:1;

ibi etiam 9 de vastatione agitur, inde ‘instrumentum perditionis viro’:

apud Hoscheam,

Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis, 9:7;

similiter:

apud Micham, Dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit, nunc erit perplexitas eorum, 7:4;

etiam pro vastata charitate:

apud Mosen,

In die visitandi Me 10 , et visitabo super eos peccatum eorum, Exod. 32:34;

ubi de populo in deserto postquam fecerunt sibi vitulum aureum. Quod per visitationem significetur liberatio, patet 11 a sequentibus locis, ' Exod. 3:16; 4:31; Jer. 27:22; 29:10; Luc. 1:68, 78; 19:41, 42.

脚注:

1. The Manuscript inserts vel.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts quae percipit.

4. The Manuscript has possit habere.

5. The Manuscript has nec.

6. The Manuscript has dum.

7. The Manuscript inserts et devastationis.

8. The Manuscript has amplius.

9. The Manuscript has quoque.

10. The Manuscript has alters visitationis mei to visitandi Me.

11. The Manuscript has passim in Verbo, ut.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.