Arcana Coelestia#7002
7002. ‘Et laetabitur in corde suo’: quod significet affectionem amoris, constat ex significatione ‘laetari in corde’ quod sit amoenum et jucundum ex affectione quae est amoris; ex affectione enim amoris omnis laetitia procedit. Quod affectio amoris 1 dicatur de doctrina boni et veri, 2 et non de illis qui in doctrina sunt, est ex loquela angelica, ita enim loquuntur angeli, quia nolunt loqui de 3 personis; nam loquela de personis averteret ideas ab intuitione rerum universali, ita a comprehensione rerum innumerabilium simul; idcirco doctrinae tribuunt amoenum et jucundum, tum affectionem, et similia; in doctrina etiam insunt cum homo illam sibi applicat, quia in doctrina est verum Divinum procedens a Domino; et in vero Divino procedente a Domino est amor, 4 ita amoenum et jucundum.
脚注: