圣经文本

 

Exodus第3章:20

学习

       

20 Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6844

学习本章节

  
/10837  
  

6844. ‘Detrahe calceos tuos e super pedibus tuis’: quod significet quod sensualia, quae sunt externa naturalis, removerentur, constat ex significatione ‘calceorum’ quod sint sensualia quae sunt externa naturalis, de qua n. 1748; et ex significatione ‘pedum’ quod sint naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; quod ‘detrahere’ sit removere, patet, de sensualibus enim dicitur, 1 nam voces' applicandae sunt suo subjecto de quo agitur, ita detrahi 2 calceis, 3 et removeri 2 sensualibus. Quomodo cum his se habet, dicendum est: quisque videre potest quod ‘calcei’ repraesentent hic aliquid quod non cum Sancto Divino concordaret, et sic quod ‘detrahere calceos’ esset repraesentativum remotionis talium; aliter quid hoc foret Divino, si homo in calceis accederet, vel si nudis plantis, modo 4 interius sit talis ut accedere ad Divinum fide et amore possit; quapropter 5 per ‘calceos’ significantur sensualia, et sensualia, quae sunt externa naturalis, talia sunt ut non una possint esse cum sancte cogitatur de Divino, idcirco quia illo tempore repraesentativa observanda erant, non licuit Moschi ut indutus calceis 6 appropinquare.

Quod sensualia, quae 7 externa naturalis sunt, talia sint ut non recipere possint Divinum, causa est quia illa sunt in mundanis, corporeis, et quoque in terrestribus, nam proxime recipiunt illa, inde 8 quae in memoria ex sensualibus sunt trahunt sua a luce et calore mundi, et parum a luce et calore caeli; quapropter 9 ultima sunt quae regenerari possunt, hoc est, aliquid lucis caeli recipere. 10 Exinde est cum homo est in sensualibus illis, et ex illis cogitat quod de Divino non aliter cogitet quam sicut de terrestribus; sique in malo est, quod 11 ex illis 12 prorsus contra Divinum 13 cogitet; quapropter cum homo cogitat de talibus quae sunt fidei et amoris in Deum, si in bono est, elevatur ille a sensualibus quae sunt externa naturalis, 14 versi interiora, consequenter a terrestribus et mundanis propius ad caelesti et spiritualia.

[3] Hoc homo nescit, ex causa quia non scit quod apud illum interiora sint distincta ab exterioribus, et quod cogitatio sit interior 15 magis et magis, et quoque exterior, et quia non novit illa, non potest reflectere super illa. Sed videantur quae de cogitatione ex sensualibus 16 prius dicta sunt, quod nempe ii qui cogitant ex illis, perparum sapiant, n. 17 5084, 5089, 5094, 6201, 6310-6312, 6314, 6316, 6318, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624: quod 18 elevetur homo a sensualibus 19 , et cum elevatur, in lumen mitius veniat; et quod hoc imprimis fiat illis qui regenerantur, n. 6183, 6313, 6315. Ex his nunc patet quid intelligitur per ‘exuere calceos e super pedibus’. Quod naturale apud hominem sit externum, medium, et internum, videatur n. 4570, 5118, 5126, 5497, 5649; internum naturale significatur per ‘pedes’, medium naturale per ‘plantas’, et externum per ‘calceos’.

脚注:

1. The First Latin Edition inserts et before nam. The Manuscript has reads voces enim.

2. The Manuscript inserts de.

3. at

4. The Manuscript inserts homo.

5. quia

6. ulterius accedere

7. extrema naturalis sint

8. The Manuscript has first had quae ibi sunt, then without deleting, Swedenborg wrote, above this, quae in memoria.

9. The Manuscript inserts etiam.

10. Inde

11. The Manuscript inserts cum.

12. The Manuscript inserts cogitat.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript has ita ab extremis illis, then deleted ab extremis. Editors are uncertain of Swedenborg’s intentions here.

15. The Manuscript inserts et sit exterior.

16. The Manuscript inserts externis.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript inserts illis.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.