圣经文本

 

Exodus第3章:18

学习

       

18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#506

学习本章节

  
/962  
  

506. "Et corpora illorum non permittent poni in monumenta," significat quod damnaverint et damnaturi sint illa. - Per "corpora" hic significantur duo illa Essentialia Novae Ecclesiae (de quibus 505, et supra); et per "non permittere poni in monumenta" significatur rejicere sicut damnata. Quod hoc significetur, est quia per "poni in monumenta" seu "sepeliri" significatur resurrectio et continuatio vitae, tunc enim terrae mandantur quae ex terra sunt, ita quae terrestria et inde immunda sunt; inde per "non poni in monumenta" seu "non sepeliri" significatur manere in terrestribus et immundis, et propterea rejici sicut damnatum. Inde erat quod in Ecclesia apud filios Israelis, quae fuit Ecclesia repraesentativa, fuerit statutum, 1 quod qui spectabantur ut damnati, projicerentur et non sepelirentur, ut patet ab his:

Jehovah dixit de illis, "Mortibus aegris morientur, non plangentur neque sepelientur, in stercus super faciebus terrae erunt, et erit cadaver eorum in cibum avibus caelorum et bestiae terrae," (Jeremias 16:3-4);

Prophetae prophetantes mendacium "erunt abjecti in Plateis Hierosolymae, nec sepeliens," (Jeremias 15:16);

"In die illo extrahent ossa Regum Jehudae, ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum e sepulchris eorum; non colligentur, neque sepelientur; in stercus super faciebus terrae erunt," (Jeremias 8:1-2);

Quod "Jesabelem comederent canes in agro, nec sepeliens," (2 Regnum 9:10);

"Tu projectus es e sepulchro tuo sicut surculus abominabilis, sicut cadaver conculcatum," (Esaias 14:19-20).

(Praeter alibi, ut Jeremias 25:32-33; 22:19; 7:32-33; 19:11-12; 2 Regnum 23:16).

脚注:

1. statutum pro "statum"

  
/962