圣经文本

 

Exodus第3章:12

学习

       

12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6588

学习本章节

  
/10837  
  

6588. ‘Et Deus visitando visitabit vos’: quod significet quod ultimum tempus venturum, constat ex significatione ‘visitari’ quod sit ultimum tempus, hic 1 oppressionis filiorum Israelis in Aegypto, in sensu interno ultimum tempus Ecclesiae veteris et primum novae; hoc ultimum tempus in Verbo vocatur ‘visitatio’, et praedicatur tam de Ecclesia in communi quam de illis qui intra Ecclesiam sunt, in particulari; deque Ecclesia nova quae nascitur, et de Ecclesia vetere quae exspirat; in particulari de homine Ecclesiae qui salvatur, tum quoque qui damnatur.

[2] Quod haec in Verbo significentur per visitationem, et diem visitationis, constare potest ab his locis:

apud Lucam, Benedictus Dominus Deus Israelis, quia visitavit et fecit liberationem populo Suo:... per viscera misericordiae Dei nostri; in quibus visitavit nos ortus ab alto, ut appareat illis qui in tenebris et umbra mortis sedent, 1:68, 78, 79; propheticum Zachariae de Domino nato; ‘visitari’ hic pro exsuscitatione novae Ecclesiae, et illustratione tunc illorum qui in ignorantia veri et boni fidei essent, ita de illorum liberatione; quare dicitur ‘visitavit et fecit liberationem populo Suo, visitavit ut appareat illis qui in tenebris et umbra mortis sedent’:

[3] apud Mosen,

Jehovah ad Mosen, 2 Congrega seniores Israelis, et dic ad eos, Jehovah Deus patrum vestrorum visus est mihi, Deus Abrahami, Jishaki et Jacobi, dicendo, Visitando visitabo vos, et quod factum est vobis in Aegypto, [Exod. ] 3:16:

et apud eundem,

Credidit populus et audiverunt, quod visitavisset Jehovah filios Israelis, (Exod. ) 4:31;

‘visitari’ hic pro ultimo tempore cum desiit Ecclesia, et pro primo cum incohat; pro ultimo apud Aegyptios, et pro primo apud filios Israelis, ita quoque pro horum liberatione:

[4] apud Jeremiam,

Babelem abducentur, ibique erunt usque ad diem quo visitavero eos; ... tunc ascendere faciam vasa domus Dei, et reducam ea ad locum 3 hunc, 27:22:

apud eundem,

Cum impleti fuerint Babeli septuaginta anni, visitabo vos, et stabiliam super 4 vos verbum Meum bonum, et reducam vos ad locum hunc, 29:10;

‘visitare’ pro liberare 5 in communi pro 6 ultimo tempore captivitatis et desolationis.

[5] Visitatio et dies visitationis pro ultimo tempore Ecclesiae, apud Esaiam,

Quid facietis die visitationis et devastationis? e longinquo veniet, ad quem fugietis pro auxilio? 10:3:

apud eundem,

Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis, et excandescentiae, et irae, ad ponendum terram in vastitatem, ... visitabo super orbem malum, et super impios iniquitatem eorum, 13:11:

apud Jeremiam,

Cadent inter cadentes, et tempore visitationis eorum impingent, 8:12:

apud Hoscheam,

Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis, 9:7:

apud Mosen,

Jehovah ad Mosen, Verumtamen, i, duc populum hunc in quam locutus sum tibi; ecce angelus Meus ibit coram te, at in die visitandi Me, visitabo super eos peccatum eorum, Exod. 32:34:

apud Lucam, Jesus de Hierosolyma; Non relinquent in te lapidem super lapide, quia non agnovisti tempus visitationis tuae, 19:44;

‘dies visitationis’ pro Adventu Domini, et illustratione tunc; 7 at respective ad 8 gentem Judaicam, quia non 9 agnovit, pro ultimo tempore repraesentativorum Ecclesiae apud illos; nam destructa Hierosolyma cessarunt sacrificia, et 10 gens illa dispersa:

[6] apud Ezechielem,

Clamavit in 11 auribus meis vox magna, dicendo, Appropinquarunt visitationes urbis, et viro instrumentum perditionis ejus in manu ejus, 9:1;

similiter:

apud Esaiam,

Rephaim non resurgent, eo quod visitasti, exstinxisti eos, 26:14;

‘Rephaim’ pro posteritate Ecclesiae Antiquissimae quae ante diluvium, qui etiam vocati Nephilim et Enakim, de quibus videatur n. 567, 581, 1673; ‘visitasti et exstinxisti Rephaim’ pro ultimo tempore illius Ecclesiae; tum 12 pro conjectione eorum 13 in infernum, de 14 qua re videatur n. 1265-1272. Visitatio 15 pro retributione, ita pro damnatione, apud Jeremiam,

Num propter hoc non visitaverim? ... aut num de gente, quae sicut haec, non sumpserit ultionem anima Mea? 5:9:

apud 16 eundem, Exitium Esavi adducam super eum, tempore quo visitabo eum, 49:8:

apud Hoscheam,

Visitabo super illum vias illius, et opera illius retribuam, 4:9.

脚注:

1. captivitatis

2. The Manuscript inserts Et.

3. suum, in the Manuscript, , in the First Latin Edition.

4. vobis

5. The Manuscript inserts et.

6. instauratione Ecclesiae post vastationem ejus

7. et

8. Judaeos

9. agnoverunt

10. illi dispersi

11. oribus, in the First Latin Edition.

12. The Manuscript inserts quoque.

13. The Manuscript inserts qui a posteritate illa.

14. quibus

15. The Manuscript inserts etiam.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.