圣经文本

 

Exodus第3章:1

学习

       

1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#504

学习本章节

  
/962  
  

504. "Ubi et Dominus noster crucifixus est," significat non agnitionem Divini Humani Domini, et sic statum rejectionis. - In Ecclesia dicitur, quod illi "crucifigant Dominum" qui blasphemant Ipsum; tum etiam qui, sicut Judaei, negant Ipsum esse Filium Dei; quod Judaeis similes sint illi qui negant quod Humanum Ipsius sit Divinum, est quia omnis homo spectat Dominum ut Hominem, et qui Humanum Ipsius spectat aequale humano alterius hominis, non potest tunc cogitare Divinum Ipsius, utcunque Hoc dicitur Filius Dei, natum ab aeterno, aequale Divino Patris. Hoc cum dicitur et legitur, quidem auditur, sed usque non simul in fide est, cum cogitatur de Domino quod sit homo materialis sicut alius homo, retinens pares proprietates carnis: et quia tunc removet Divinum Ipsius et non spectat illud, ideo in eo statu est, sicut neget illud nam negat quod Humanum Ipsius sit Filius Dei, sicut etiam fecerunt Judaei, ac propterea crucifixerunt Ipsum. Quod tamen Humanum Domini sit Filius Dei, aperte dicitur, (Luca 1:32, 35; Matthaeus 3:16-17; et alibi). Ex his patet causa, cur homines Ecclesiae immediate adeunt Deum Patrem, ac multi etiam immediate Spiritum Sanctum, et raro aliquis immediate Dominum. Quoniam Judaei, ex negatione quod Dominus esset Messias Filius Dei, crucifixerunt Ipsum, ideo Hierosolyma illorum etiam vocatur Sodoma, (Esaias 3:9; Jeremias 23:14; Ezechiel 16:46, 48); ac Dominus dicit,

"Qua die egressus est Lothus e Sodoma, pluit igne et sulphure e Caelo, et perdidit omnes; juxta haec fiet, qua die Filius Hominis revelabitur," (Luca 17:29-30);

quid "ignis et sulphur," videatur 452, 494.

  
/962