圣经文本

 

Exodus第35章:5

学习

       

5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

来自斯威登堡的著作

 

Vera Christiana Religio#495

学习本章节

  
/853  
  

495. Omne Liberum, quod a Domino est, est ipsum Liberum, at quod ab inferno est et inde apud hominem, est servum; at usque non potest aliter, quam quod Liberum spirituale illi qui in Libero infernali est, appareat ut servum, quia sunt opposita; attamen omnes, qui in Libero spirituali sunt, non modo sciunt, sed etiam percipiunt, quod Liberum infernale servum sit, quare Angeli aversantur hoc sicut nidorem cadaverosum, at Infernales illud idem attrahunt sicut odorem aromaticum. Notum est ex Verbo Domini, quod Cultus ex libero sit vere cultus, et quod spontaneum Domino placeat, quare dicitur apud Davidem, Voluntarium sacrificabo Deo, Psalmus 54:8: 1 et alibi, Spontanei populorum congregati 2 sunt, populus Dei Abrahami, Psalmus 47:10; 3 inde apud Filios Israelis erant Sacrificia Spontanea; sacer illorum Cultus principaliter consistebat in sacrificiis; propter beneplacitum Dei in spontaneis mandatum est, Quod omnis vir, quem impulit cor ejus, et omnis, cujus spontaneus spiritus movit illum, adduceret therumam Jehovae ad opus Tentorii, Exodus 35:5, 21, 29; et Dominus dicit, "Si vos manseritis in Verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberos facit vos; si ergo Filius vos liberos facit, vere liberi eritis; omnis autem faciens peccatum, servus peccati est," Johannes 8:31-36. 4

脚注:

1. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 54:6 apud Biblia Anglica.

2. Prima editio: cogregati.
3. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 47:9 apud Biblia Anglica.

4. Prima editio: 35.

  
/853