圣经文本

 

Exodus第35章

学习

   

1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.

3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :

5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :

11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :

12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :

13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :

14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :

15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :

16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :

17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :

19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,

21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,

22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,

28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,

31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,

32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,

33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,

34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :

35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3519

学习本章节

  
/10837  
  

3519. ‘Et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos’: quod significet illius boni vera, constat ex significatione ‘haedorum caprarum’ quod sint vera boni, de qua sequitur: quod ‘duo’ fuerint, est quia sicut in rationali, ita in naturali, sunt quae voluntatis et quae intellectus; quae in naturali ad voluntatem se referunt, sunt jucunda, quae ad intellectum ibi, sunt scientifica; haec duo conjuncta erunt ut sint aliquid.

[2] Quod ‘haedi caprarum’ sint vera boni, constare potest ab illis locis in Verbo ubi haedi et caprae nominantur; sciendum quod omnes bestiae mites et utiles quae nominantur in Verbo, significent in genuino sensu caelestia quae sunt boni, 1 et spiritualia quae sunt veri, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 2781, 3218; et quia varia genera caelestium seu bonorum sunt, et consequenter varia genera spiritualium seu verorum, aliud per unam bestiam quam per alteram significatur, nempe aliud per agnum, aliud per haedum, aliud per ovem, per capram, per arietem, per hircum, per juvencum, per bovem, tum quoque aliud per equum et per camelum; etiam aliud per aves; et aliud quoque per bestias maris, ut per cetos, et per pisces; sunt caelestium et spiritualium genera plura quam ut enumerari queant, consequenter bonorum et verorum, tametsi cum caeleste seu bonum nominatur, tum cum spirituale seu verum, appareat sicut non multiplex, sed modo unum foret; sed quam multiplex utrumque sit, seu quam innumerabilia eorum genera sunt, constare potest ex illis quae de caelo n. 3241 dicta sunt, nempe quod distinctum sit in innumerabiles societates, et hoc secundum genera caelestium et spiritualium, seu bonorum amoris et inde verorum fidei; ac praeterea unumquodvis genus boni, et unumquodvis veri, innumerabiles species habet, in quas distinctae sunt societates cujusvis generis;

[3] et unaquaevis species similiter: universalissima genera boni et veri sunt quae repraesentata sunt per animalia quae in holocaustis et sacrificiis offerebantur; et quia genera in se distinctissima sunt, mandatum est expresse quod illa non alia 2 adhiberentur, in quibusdam nempe agni et agnae, tum haedi et capellae caprarum, in quibusdam arietes et oves, tum hirci, in aliis vero vituli, juvenci et boves; tum quoque columbae et turtures; videatur n. 922, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3218: quid autem haedi et caprae significaverunt, constare potest tam ex sacrificiis in quibus offerebantur, quam ex aliis locis in Verbo; exinde patet quod ‘agni et agnae’ significaverint innocentiam interni seu rationalis hominis, et quod ‘haedi et caprae’ innocentiam externi seu naturalis hominis, ita verum et bonum illius.

[4] Quod verum et bonum innocentiae externi seu naturalis hominis per haedum et capram significetur, constat ex his in Verbo:

apud Esaiam,

Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, vitulus etiam et leo juvenis et ovis una, et puer parvus ducet eas, 11:6;

ibi agitur de regno Domini, et ibi de statu nullius timoris a malo, seu nullius metus pro inferno, quia apud Dominum; ‘agnus et haedus’ pro illis qui in innocentia sunt, qui quia omnium tutissimi sunt, primo loco nominantur.

[5] Cum omne primogenitum Aegypti percuteretur, mandatum fuit, Ut pecudem integram et masculam de agnis vel haedis mactarent, et de sanguine darent super postes et super superliminare domuum, ... et sic non esset illis plaga a percussore, Exod. 12:5, 7, 13; ‘primogenitum Aegypti’ est bonum amoris et charitatis exstinctum, n. 3325; ‘agni et haedi’ sunt status innocentiae, in quibus qui sunt, a malo sunt tutati; omnes enim in caelo per status innocentiae a Domino tutantur; tutela illa per ‘mactationem agni aut haedi, et sanguinis super postes et superliminare domuum’ repraesentata fuit.

[6] Cum alicui visus erat Jehovah per angelum, ne moreretur, sacrificabatur ‘haedus caprarum’; ut cum visus Gideoni, Jud. 6:19;

et Manoaho, jud. 13:15, 16, 19; causa erat 3 quod Jehovah seu Dominus nemini, ne quidem angelo, possit apparere nisi ille cui apparet, sit in statu innocentiae; quapropter ut primum Dominus adest, mittuntur 4 in statum innocentiae, nam Dominus per innocentiam intrat, etiam apud angelos in caelo; ea propter nemo in caelum venire potest nisi aliquid innocentiae habeat, secundum Domini verba apud Matth. 18:3; Marcus 10:15; Luc. 18:17; quod se morituros crederent, cum appareret Jehovah, 5 nisi offerrent holocaustum tale, videatur Jud. 13:22, 23

[7] 6 Quia genuinus amor conjugialis est innocentia, n. 2736, sollemne fuit in Ecclesia repraesentativa intrare ad uxorem per 7 munus haedi caprarum, ut de Simsone Jud. 15:1 legitur; etiam de Jehuda cum ad Tamarem, Gen. 38:17, 20, 23. Quod ‘haedus et capra’ significaverint innocentiam, etiam patet a sacrificiis reatus, cum quis per errorem peccaverit, quod illa offerrent, Lev. 1:10; 4:28; 5:6;

‘peccatum per errorem’ est peccatum ignorantiae in qua innocentia. Idem patet a mandato hoc Divino apud Mosen,

Primitias primitiarum terrae tuae afferes domum Jehovae Dei tui: non elixabis haedum in lacte matris suae, Exod. 23:19; 34:26;

ubi per ‘primitias terrae quas afferrent domum Jehovae’ significatur status innocentiae quae in infantia; et per ‘non elixare haedum in lacte matris suae’ quod non innocentiam infantiae perderent; quia a significantur, sequitur unum mandatum incontinenter alterum in utroque loco citato, quae in sensu litterali prorsus diversa apparent, sed in sensu interno cohaerent.

[8] Quia haedi et caprae, ut dictum, significaverunt innocentiam, etiam jussum erat ut aulaea super habitaculum tentorii conficerentur ex lana caprarum, Exod. 25:4; 26:7; 35:5, 6, 23, 26; 36:14, in signum quod omnia sancta quae inibi repraesentabantur, ducerent suam essentiam ab innocentia; per ‘lanam caprarum’ significatur ultimum seu extimum innocentiae, quod in ignorantia est, qualis est apud gentes quae in sensu interno aulaea tabernaculi sunt. Exinde nunc patet quaenam et qualia boni vera per ‘duos haedos caprarum bonos’, de quibus Rebecca mater ad Jacobum filium dixit, significantur, nempe quod innocentiae seu infantiae, illa nempe quae Esavus adduceret ad patrem suum Jishakum, de quibus supra n. 3501, 3508; quae quidem non 8 illa erant, sed initio apparebant sicut illa; inde est quod Jacobus per illa simulabat Esavum.

脚注:

1. The Manuscript has aut

2. The Manuscript has offerrentur

3. The Manuscript has quia

4. The Manuscript inserts illi.

5. The Manuscript has et quod tuti eum

6. The Manuscript inserts Et.

7. The Manuscript has haedum caprarum in munus

8. illi, in the First Latin Edition

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#922

学习本章节

  
/10837  
  

922. ‘Accepit de omni bestia munda, et de omni ave munda’: quod significet bona charitatis et vera fidei, prius ostensum est; quod ‘bestia’ significet bona charitatis, n. 45, 46, 142, 143, 246; quod ‘avis’ vera fidei, n. 40, 776. Holocausta fiebant ex bobus, ex agnis et capris, et ex quibus aut pullis columbarum, Lev. 1:3-18 [KJV Lev. 1:2-17]; Num. 15:2-15; 28:1 ad fin. ; bestiae erant mundae, et quaelibet earum aliquod speciale caeleste significabat; et quia haec significabant in Ecclesia Antiqua, et in sequentibus repraesentabant, constat quod nihil aliud essent holocausta et sacrificia quam repraesentativa cultus interni; et quod cum separata essent a cultu interno, idololatrica fuissent; hoc quisque, si modo sanae rationis sit, videre potest; nisi quid altare nisi lapideum quid? et quid holocaustum et sacrificium quam mactatio bestiae? Si Divinus cultus, repraesentabit caeleste quod scient et agnoscent et ex quo colent Illum Quem repraesentant.

[2] Quod repraesentativa Domini fuerint, nemo ignorare potest nisi qui prorsus nihil de Domino intelligere vult; sunt interna, nempe charitas et fides inde, per quae spectandus et agnoscendus et credendus, Qui repraesentatur, quod clare constat apud Prophetas, ut apud Jeremiam,

Dixit Jehovah Zebaoth, Deus Israelis, Holocausta vestra addite super sacrificia vestra, et comedite carnem; non locutus sum cum patribus vestris, et non praecepi eis in die quo eduxi eos e terra Aegypti, super verbis holocausti et sacrificii; sed verbum hoc praecepi iis, dicendo, Oboedite voci Meae, et ero vobis in Deum, 7:21-23;

audire, seu oboedire voci, est oboedire legi, quae omnis se refert ad unicum praeceptum, Ut ament Deum super omnia, et proximum ut seipsum; nam in his lex et prophetae, Matth. 22:35-38 [KJV 37-40]; 7:12:

apud Davidem,

Jehovah, sacrificium et munus non voluisti, holocaustum et sacrificium peccati non petiisti; ... facere voluntatem Tuam, Deus mi, desideravi; et lex Tua in medio viscerum meorum, Ps. 40:7, 9 [KJV Ps. 40:6, 8]:

[3] apud Samuelem, qui dixit ad Saulem, Num complacentia Jehovae in holocaustis et sacrificiis, ac in oboedire voci Jehovae? Ecce oboedire prae sacrificio bonum, auscultare prae adipe arietum, 1 Sam. 15:22: quid oboedire voci, apud Micham, Num praeveniam Jehovam holocaustis, vitulis filiis anni? num complacebit Jehovae in millibus arietum, in myriadibus fluviorum olei?... Indicavit tibi, homo, quid bonum, et quid Jehovah requirens a te, nisi facere judicium, et amorem 1 misericordiae, et humiliare se ambulando cum Deo 2 Tuo? 6:6-8;

haec sunt quae significant holocausta et sacrificia ex bestiis et avibus mandis:

apud Amos, Si obtuleritis Mihi holocausta et munera vestra, non acceptabo et pacificum pinguium vestrorum non aspiciam, ... fluat sicut aquae judicium, et justitia sicut flumen forte, 5:22, 24;

‘judicium’ est verum, et ‘justitia’ est bonum, utrumque ex charitate, quae sunt holocausta et sacrificia interni hominis:

apud Hoscheam,

Misericordiam volo et non sacrificium; et cognitionem Dei prae holocaustis, 6:6.

Ex his cogitat qualia sunt sacrificia et holocausta ubi non charitas et fides: ex iisdem quoque constat quod ‘bestiae mundae et aves mundae’ repraesentaverint, quia significarunt, bona charitatis et fidei.

脚注:

1. see note to Arcana Coelestia 519.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.