圣经文本

 

Exodus第34章:34

学习

       

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10621

学习本章节

  
/10837  
  

10621. ‘Ferens iniquitatem, praevaricationem, et peccatum’: quod significet remotionem mali et ejus falsi ut non appareat, constat ex significatione ‘ferre’ seu tollere, quod sit removere ut non appareat, de qua sequitur, et ex significatione ‘iniquitatis, praevaricationis, et peccati’ quod sint mala, et quia sunt mala, etiam sunt eorum falsa, nam unumquodvis malum conjunctum est suo falso; sed quodnam malum significatur per ‘iniquitatem’, quodnam per ‘praevaricationem’, et quodnam per ‘peccatum’, videatur n. 9156. Quod ferre 1 et tollere malum sit removere illud ut non appareat, est quia mala apud hominem non tolli possunt sed modo removeri ut non appareant, et 2 cum non apparent 3 creditur quod sublata sint; ideo in sensu litterae Verbi dicitur quod ablata et prorsus rejecta sint; quod mala apud hominem non auferantur sed modo removeantur ut non appareant, videatur in locis citatis n. 10057 fin.

脚注:

1. aut

2. quia

3. The Manuscript inserts inde.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.