圣经文本

 

Exodus第34章:15

学习

       

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9988

学习本章节

  
/10837  
  

9988. ‘Ad sanctificandum illos’: quod significet 1 ad repraesentandum Dominum quoad Divinum Humanum, constat ex significatione ‘sanctificare’ quod sit repraesentare Dominum quoad Divinum Humanum, de qua n. 2 9956; quod id sit sanctificare, est quia Dominus solus est sanctus, et quia omne sanctum procedit ab Ipso, ac omnis sanctificatio 3 repraesentat Ipsum, n. 9479, 9680, 9820.

脚注:

1. sit repraesentatio Domini altered to significet repraesentationem Domini compare Arcana Coelestia 9986

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. repraesentavit

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8192

学习本章节

  
/10837  
  

8192. ‘Et profectus angelus Dei’: quod significet ordinationem a Divino Vero, constat a significatione ‘proficisci’ quod hic sit ordinatio; quod ‘proficisci’ sit ordinatio, est quia columna nubis, quae fuit chorus angelicus, quae prius incessit ante filios Israelis, nunc contulit se inter castra Aegyptiorum et inter castra Israelis, ac sic tenebras induxit Aegyptiis, et illuminavit filios Israelis; haec quia ita ordinata sunt a Domino, per profectionem angeli Dei seu columnae, ac per interpositionem, ideo per ‘proficisci’ hic significatur ordinatio; ex significatione ‘angeli Dei’ quod sit Divinum Verum, 1 Deus pariter, nam in Verbo ubi de vero agitur, dicitur ‘Deus’, ubi autem de bono, ‘Jehovah’, n. 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4402, 7010, 7268, 7873.

[2] Quod angelos attinet, sciendum quod Dominus per ‘angelos’ 2 in Verbo intelligatur, 2 n. 1925, 3039, 4085; 3 quare Ipse Dominus dicitur ‘angelus’, n. 6280, 6831, inde ‘angeli’ significant Divinum Verum, nam Divinum Verum procedens a Domino facit caelum, consequenter etiam angelos qui 4 constituunt caelum, nam quantum illi recipiunt Divinum Verum quod a Domino, tantum sunt angeli; quod etiam ex eo constare potest quod angeli prorsus non velint, immo aversentur, quod illis aliquid veri et boni tribuatur, quia Domini est apud illos; inde etiam est quod dicatur quod Dominus sit omne in omnibus caeli, et quod illi qui in caelo dicantur esse in Domino; 5 angeli etiam, ex Divino Vero quod recipiunt a Domino, in Verbo vocantur dii, n. 4295, 6 7268; et inde Deus in lingua originali pluralis numeri est.

[3] Praeterea sciendum quod in Verbo dicatur ‘angelus’, et tamen plures sunt qui intelliguntur, ut hic, ubi dicitur ‘angelus Dei’, ac intelligitur columna quae incessit ante filios Israelis, quae ex pluribus angelis constituebatur. 7 In Verbo etiam nominantur ‘angeli’ nomine, sicut Michael, 8 Raphael, et alii; qui non sciunt Verbi sensum internum credunt quod Michael vel Raphael unus angelus sit, 9 qui supremus inter 10 illos qui cum illo; sed per nomina illa in Verbo non significatur unus angelus, sed ipsa functio angelica, ita quoque Divinum Domini quoad illud functionis est.

脚注:

1. Deus etiam dicitur cum agitur de vero, Jehovah autem cum de bono

2. The Manuscript inserts videatur.

3. ac quod

4. in coelo

5. inde etiam angeli in Verbo dicuntur

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript places this after etiam.

8. Raphael is not mentioned in the Old Testament or the New Testament, but in the Apocrypha.

9. The Manuscript inserts qui ita nominatur, et.

10. alios

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.