圣经文本

 

Exodus第34章:13

学习

       

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10612

学习本章节

  
/10837  
  

10612. ‘Quemadmodum praecepit Jehovah illi’: quod significet quod ita fieret 1 quia institerunt, constat ex significatione ‘praecepit Jehovah’ cum de externo Verbi tali propter gentem Israeliticam, quod significatur per ‘duas tabulas lapidum dolatas a Mosche’ quod sit quod ita fieret quia institerunt; in Verbo passim dicitur, ubi de gente Israelitica et de cultu repraesentativo apud illam instituto, quod Jehovah 2 praeceperit, ac per id non significatur beneplacitum, 3 sed permissio quod ita fieret quia institerunt; institerunt enim quod illi introducerentur in terram Canaanem et quod 4 Jehovah apud illos esset, consequenter quod apud illos Ecclesia institueretur; quod institerint, videatur n. 10430, 10535. 5 Sit pro exemplo quod super altaribus offerent holocausta, sacrificia, minhas, et libamina, de quibus plures leges latae sunt, de quibus etiam dicitur quod Jehovah praeceperit, cum tamen illa non praecepta seu mandata sunt sed permissa, ut constare potest ex locis e Verbo allatis n. 2180; similiter quod plures uxores liceret ducere, ac libellum repudii dare ob quamcumque causam, cum tamen Jehovah id non praeceperit, tametsi ita dicitur, sed modo permiserit ob duritiem cordis eorum, Matth. 19:7, 8;

ita in pluribus aliis.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. praecepit, sed

3. The Manuscript inserts nec consensus, .

4. The Manuscript places this after illos.

5. sicut pro exemplo quod liceat plures uxores ducere, et libellum repudii dare ob quamcunque causam; ibi etiam dicitur quod Jehovah praecepit, sed usque intelligiturquodpermiserit ob duritiem cordis eorum Matth. 19:7, 8:

similiter quod super altaribus offerrent holocausta, sacrificia, minchas et libamina, de quibus plures leges latae sunt, de quibus etiam dicitur quod Jehovah praecepit, cum tamen illa non praecepta seu mandata sunt, sed permissa, ut constare potest ex locis e Verbo allatis Arcana Coelestia 2180 ita in pluribus aliis; inde constare potest, unde est quod per praecepit Jehovah, hic significetur quod ita fieret, quia institerunt; quod institerint, videatur Arcana Coelestia 10430, 10535

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.