圣经文本

 

Exodus第34章

学习

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9987

学习本章节

  
/10837  
  

9987. ‘Et hoc verbum quod facies illis’: quod significet legem ordinis, constat ex significatione ‘verbi’ quod sit Divinum Verum, et inde lex ordinis, de qua sequitur; verbum in communi sensu significat enuntiatum oris 1 seu sermonem; et quia sermo est mentis cogitatio per voces enuntiata, ideo 2 verbum significat rem quae cogitatur, inde omnis res quae realiter existit et est aliquid, in lingua originali 3 dicitur verbum; at in sensu eminente est verbum Divinum Verum, ex causa quia omne quod realiter existit et quod est aliquid, ex Divino Vero est; ideo dicitur apud Davidem,

Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum, Ps. 33:6;

ubi ‘Verbum Jehovae’ est Divinum Verum procedens a Domino, spiritus oris Jehovae' est vita inde, ‘caeli inde facti, et omnis exercitus eorum’ sunt angeli, quatenus sunt receptiones Divini Veri; quod caeli sint angeli, est quia illi constituunt caelum; et quia angeli sunt receptiones Divini Veri, ideo per ‘angelos’ in sensu abstracto significantur Divina Vera quae a Domino, videatur n. 8192, et quod ‘exercitus caelorum’ in eodem sensu sint Divina Vera, n. 3448, 7236, 7988;

[2] inde constare potest quid per Verbum significatur apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est: et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, 1:1, 3, 14; quod Dominus ibi per Verbum intelligatur, 4 patet, nam dicitur quod Verbum caro factum sit; quod Dominus sit Verbum, est quia Dominus cum in mundo erat, fuit ipsum Divinum Verum, et cum abivit e mundo, Divinum Verum ab Ipso processit, videantur loca citata, n. 9199 fin, 5 et 9315 fin.

[3] Quod Verbum in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Verum, seu quod idem, quod Verbum sit Divinum Verum procedens 6 a Domino, constat a pluribus locis, ut apud Davidem,

Clamaverunt ad Jehovam, et misit Verbum Suum, et sanavit eos, Ps. 107:[19, ] 20:

apud Johannem,

Verbum Patris non habetis manens in vobis, quia Quem misit Ille, Huic vos non creditis: nec vultis venire ad Me ut vitam habeatis, 5:38, 40:

apud eundem,

Ego dedi illis verbum Tuum, ideo mundus odio habet eos; sanctifica eos in veritate Tua; verbum Tuum veritas est, 17:14, 17: et in Apocalypsi, Insidens equo albo, indutus erat vestimento tincto sanguine, et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei; et habebat super vestimento Suo, et super femore Suo, nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum, 19:13, 16;

ex his et ex 7 aliis locis constat quod Divinum Verum procedens a Domino sit Verbum, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Verum, nam dicitur quod nomen insidentis equo albo sit Verbum Dei, et quod Ille sit Rex regum, et Dominus dominorum; et quia Verbum est Divinum Verum, ideo dicitur quod indutus esset vestimento tincto sanguine, nam per ‘vestimentum’ significatur verum, n. 9952, et per ‘sanguinem’ verum ex bono, n. 9393, videantur haec plenius explicata n. 2760-2762.

[4] Inde est quod omne verum quod a Divino, dicatur Verbum, ut apud Joelem,

Jehovah edidit vocem Suam coram exercitu Suo, magna valde castra Ipsius, 8 quia innumerus qui facit verbum Ipsius, 2:11; 9 'vox quam edit Jehovah' est verum a Divino, n. 9926, ‘castra Jehovae’ sunt caelum, n. 4236, 8193, 8196; inde patet quod ‘innumerus qui facit verbum’ sit qui facit verum Divinum:

apud Matthaeum, Qui audit verbum regni et non attendit, venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus: qui super petrosa seminatus, est qui verbum audit, et statim cum gaudio accipit illud, non autem habet radicem: qui inter spinas seminatus, est qui verbum audit, sed cura saeculi et fraus divitiarum suffocat verbum: qui in terram bonam seminatus, est qui verbum audit et attendit, et inde fructum fert, 13:19-23;

quod ‘verbum’ ibi sit verum Divinum, absque explicatione patet; ‘verbum regni’ dicitur, quia est verum 10 caeli et Ecclesiae, nam regnum est caelum et Ecclesia.

[5] Inde constare potest quod verba sint Divina Vera quae a Domino, ut apud Johannem, Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt et vita sunt, 6:63; 11 ideo quoque praecepta decalogi vocantur decem verba, Exod. 34:28.

Quod Verbum sit lex ordinis, est quia Divinum Verum procedens a Domino 12 facit ordinem in caelis, usque adeo ut id ibi sit ordo, inde leges ordinis caelestis sunt Divina Vera, videatur n. 1728, 1919, 13 2447, 2258, 4839, 5703, 7995, 8513, 8700, 8988. Lex ordinis, quae significatur per ‘verbum’ in hoc capite, est quomodo Dominus Humanum Suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit, nam de illa re in sensu interno hic agitur, et inde in sensu respectivo de regeneratione hominis, nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, 14 n. 15 3138, 3212, 3245, 3246, 3296, 4402, 5688; quod id imprimis 16 sit lex ordinis, est quia Dominus quoad Divinum Humanum est ordo in caelis; et quia omnis qui regeneratur, ad illum ordinem redigitur; quapropter qui in illo ordine sunt, in Domino sunt.

脚注:

1. The Manuscript deletes seu, and inserts ita.

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The Manuscript deletes dicitur verbum, and inserts vocatur Verbum.

4. The Manuscript inserts manifeste.

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. The Manuscript deletes a Domino, and inserts ab Ipso.

7. The Manuscript inserts pluribus.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts vox Jehovae seu quod idem.

10. in coelis

11. inde

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript inserts videatur.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8700

学习本章节

  
/10837  
  

8700. ‘Quia grave prae te verbum’: quod significet quod non possibile, 1 quia non ex ordine, constat ex significatione ‘grave verbum’ quod sit non possibile; quod ‘grave verbum’ hic sit non possibile, constat ex illis quae praecedunt, quod marcescendo marcesceret ille et populus qui cum illo, per quae significatur quod periturum verum quod inseminatum est, et quoque ex sequentibus, ‘Non potes facere illud solus tu’ et dein ‘si verbum hoc facis, potes consistere’ vers. 23, per quae intelligitur impossibilitas, si non fiat mutatio.

[2] Quod non possibile quia non ex ordine, est quia in altera vita omne id possibile est quod ex ordine, et omne id impossibile quod non ex ordine; Divinum Verum, quod procedit a Domino, est quod facit ordinem, et est ipse ordo; inde omne quod secundum 2 Divinum Verum est, quia est secundum 3 ordinem, est possibile, et omne quod contra 4 Divinum Verum, quia est contra 3 ordinem, est impossibile; quod ita sit, evidentius patere 5 potest ab exemplis: secundum ordinem est quod salventur qui bene vixerunt, et condemnentur qui male; inde impossibile est quod qui bene vixerunt mittantur in infernum, et qui male vixerunt eleventur in caelum; consequenter quod impossibile sit ut qui in inferno sunt, ex pura Misericordia Domini possint inde in caelum educi et salvari; est enim receptio Misericordiae Domini, cum vixerunt in mundo, per quam unusquisque salvatur; qui tunc recipiunt illam, in altera vita in Misericordia Domini sunt, nam ibi tunc in facultate recipiendi illam sunt; illam dare aliis, et in genere unicuivis ex beneplacito, modo fidem habeant, et sic a peccatis mundatos esse credant, est impossibile, quia est contra ordinem, hoc est, contra Divinum quod est ordo.

[3] Secundum ordinem est quod fides et charitas implantentur in libero et non in coacto, et quod fides et charitas quae in libero implantatae sunt permaneant, non autem quae in coacto; causa est quia quae in libero, ea in affectionem ac ita in voluntatem hominis insinuantur et sic appropriantur, non autem quae in coacto; consequenter impossibile est ut salvetur homo nisi liceat ei, quia in malo natus est, malum facere et a malo desistere; cum a malo ex se in libero illo desistit, tunc insinuatur affectio veri et boni a Domino, 6 inde ei est liberum recipiendi illa quae fidei et quae charitatis sunt, nam liberum est affectionis 7 ; inde patet quod impossibile sit cogere hominem ad salutem; quod si fieri posset, omnes qui in mundo sunt homines salvarentur.

[4] Secundum ordinem est ut in altera vita consocientur omnes secundum vitam quam in mundo sibi acquisiverunt, mali cum malis et boni cum bonis, inde non possibile est ut simul sint mali et boni; nec possibile est ut in bono sint qui mali, nam bonum et malum opposita sunt, et unum 8 destruit alterum; inde etiam patet quod non possibile sit ut salventur qui in inferno; ita non dabile quod salvatio, utcumque vixerat homo, sit ex sola misericordia. Qui in inferno sunt, et ibi cruciantur, imputant Divino 9 cruciatus ibi, dicendo quod Divinum id auferre possit si velit, quia omnipotens, sed quod non velit, 10 et quod inde sit in causa, 11 nam qui potest et non vult, dicunt in causa esse; sed auferre talia impossibile est, quia est contra ordinem, si enim auferrentur, insurgerent mali contra bonos, et subjugarent ipsos angelos, et destruerent caelum; sed Divinum non vult nisi bonum, nempe felicitatem bonorum, et ea propter refrenationem ac simul emendationem improborum; cum hic finis est, qui est finis Divini Amoris ac ipsius Misericordiae, non possibile est ut cruciatus 12 illis qui in inferno auferantur. Ex his exemplis constare potest quod omne id non possibile sit quod contra ordinem, utcumque apparet ut possibile illis qui arcana caeli non sciunt.

脚注:

1. quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. ordinem

3. Divinum

4. ordinem est

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. ita

7. The Manuscript inserts et affectio facit liberum.

8. destruxit

9. quod crucientur

10. ita quod sit causa

11. The Manuscript deletes nam and inserts qui enim.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.