圣经文本

 

Exodus第33章:22

学习

       

22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10561

学习本章节

  
/10837  
  

10561. ‘Et Tu non notum fecisti mihi quem missurus es cum me’: quod significet quod id absque auspicio Divino non fieri possit, constat ex significatione ‘mittere cum Mosche et gente illa’ cum a Jehovah, quod sit Divinum quod ducet, de qua sequitur; et quia Moscheh sciebat quod quidem populum in terram Canaanem introducere posset, sed 1 si id fieret absque ductu et auspicio Divino, quod non venirent in possessionem ejus; quod involvit 2 et significat quod apud illam gentem non institueretur Ecclesia, secundum illa quae supra n. 10559, 10560, allata sunt; inde patet quod per ‘ascendere fac populum hunc, sed non notum fecisti mihi quem missurus es cum me’ significetur quod Ecclesia apud illam gentem absque auspicio Divino non institui posset; ita angeli percipiunt haec verba qualitercumque homines, nam angeli 3 omnia Verbi secundum sensum internum ejus percipiunt, homines autem secundum sensum externum, in quo tamen internus. Quod mittere cum illis, cum a Jehovah, sit Divinum quod ducet, est quia per ‘mitti a Jehovah’ significatur Divinum ducens, et quoque Divinum procedens; 4 ideo angeli in lingua originali dicti sunt a mitti; et ideo Dominus tam frequenter se 5 dixit missum a Patre, per quod significatur Divinum procedens, videatur n. 4710, 6831; ex his patet quid per ‘missurum cum me’ in sensu interno intelligitur.

脚注:

1. si non Divinum introduceret

2. in sensu interno

3. secundum sensum internum illa

4. ideo id per angelos in Verbo intelligitur, nam angeli in Lingua originali vocantur a mitti

5. dixerat

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.