圣经文本

 

Exodus第33章:18

学习

       

18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.

来自斯威登堡的著作

 

Vera Christiana Religio#691

学习本章节

  
/853  
  

691. Dixit Moses ad Jehovam, Ostende mihi gloriam tuam, cui dixit Jehovah, non potes videre facies meas, quia non videbit Me homo et vivet; et dixit, ecce locum ubi stabis in petra, et ponam te in foramine petrae, et obtegam manum meam super te, usque dum praeterivero, et dum removero manum meam, videbis posteriora mea, at facies meae non videbuntur, Exodus 33:18-23. Causa, quod homo non possit videre Deum et vivere, est, quia Deus est Ipse Amor, et ipse Amor seu Divinus Amor in Mundo spirituali coram Angelis apparet ut Sol, distans ab illis sicut Sol nostri mundi distat ab hominibus, quare si Deus, qui in medio illius Solis est, prope appropinquaret ad Angelos, hi perirent sicut homines si Sol mundi appropinquaret ad illos, est enim aeque ardens;

[2] quapropter perpetuae temperaturae sunt, quae modificant et moderantur ardorem amoris istius, ne influat sicut in se est in Coelum, inde enim consumerentur 1 Angeli; quapropter cum Dominus se sistit praesentiorem in coelo, impii qui sub coelo sunt, incipiunt lamentari, cruciari et exanimari, quare aufugiunt in speluncas et in fissuras montium, clamantes cadite super nos, et abscondite nos a faciebus Sedentis super Throno, Apocalypsis 6:16, Esaias 2:19, 21. Ipse Dominus non descendit, sed Angelus cum sphaera amoris a Domino circum se: aliquoties vidi impios ex descensu illo terrifieri, sicut ipsam mortem viderent ante oculos suos, quosdam qui se praecipitarent in infernum profundius et profundius, et quosdam actos in furias.

[3] Inde erat, quod filii Israelis per Tres dies se praepararent ante descensum Jehovae Domini super montem Sinai, et quod Mons circumsepiretur, ne quis accederet et moreretur, Exodus 19. Simile erat cum Sanctitate Jehovae Domini in Decalogo tunc promulgato, et binis Tabulis digito Dei inscripto, et deinde in Arca reposito; super qua in Tabernaculo Propitiatorium locatum est, et super hoc Cherubi, ne quis immediate Sanctitatem illam manu aut oculo tangeret; ad quam nec Aharon potuit accedere, nisi semel in Anno, postquam expiaverat se per Sacrificia et Suffitus.

[4] Inde erat, quod Ekronitae et Bethschemitae 2 ad plura millia mortui sint, solum quia oculis suis viderunt Arcam, 1 Samuel 5:11-12; 6:19 et quoque Usa, quia tetigit illam, 2 Samuel 6:6-7. Ex his paucis illustratum est, quali anathemate et strage percussi fuissent Judaei, nisi praeparati per Baptisma Johannis ad recipiendum Messiam, qui fuit Jehovah Deus in Humana forma; et nisi Humanum assumserit, et sic se revelaverit; et quod praeparati sint per id, quod in Coelo adscripti et adnumerati sint illis, qui corde exspectaverunt et desideraverunt Messiam, ex quo tunc Angeli missi sunt et facti illorum custodes.

脚注:

1. Prima editio: consummerentur.
2. Prima editio: Beethscemitae.

  
/853