圣经文本

 

Exodus第32章:35

学习

       

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10488

学习本章节

  
/10837  
  

10488. ‘Ponite quisque gladium suum super femur’: quod significet verum ex bono pugnans contra falsum ex malo, constat ex significatione ‘gladii’ quod sit verum pugnans contra falsum, de qua n. 2799, 8294, et ex significatione ‘femoris’ quod sit bonum amoris, de qua n. 3021, 4277, 4280, 5050-5062, 9961. Dicitur ‘gladius super femur’ quia verum pugnans contra falsum et malum, et vincens, ex bono erit; omnis 1 potentia veri inde est; verum absque bono ne quidem est verum, est enim modo scientificum absque vita, inde vero absque bono nulla potentia est; per verum ex bono intelligitur vita secundum verum, nam bonum est vitae 2 ; inde patet cur dicitur ‘ponere gladium super femur’ ut quoque apud Davidem ubi de Domino, Accinge gladium Tuum super femur, Heros, in decore Tuo et honore Tuo, Ps. 45:4 [AV. 3].

脚注:

1. The Manuscript inserts enim.

2. per bonum veri intelligitur vita secundum verum, cum enim verum fit bonum per vitam, tunc Divinum intrat, nam Divinum non intrat apud hominem quam in velle ejus, etpervelle in intelligere ejus, non autem vicissim, et homo vivit ex velle suo, non ab intelligere absque velle, quapropter inde verum accipit vitam; cum homo vult illud, velle facit illud, et cum vitam habet, potentiam habet

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.