圣经文本

 

Exodus第32章:27

学习

       

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9437

学习本章节

  
/10837  
  

9437. ‘Et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes’: quod significet plenarium quoad informationem et influxum, constat ex significatione ‘quadraginta’ quod 1 }sint plenarium; quod ‘quadraginta’ sint plenarium, est quia quattuor sunt plenum, n. 9103, 2 similiter decem, n. 3107, 4638; et numerus quadraginta ex quattuor multiplicatis in decem exsurgit; numeri enim multiplicati simile 3 significant cum simplicibus 4 ex quibus multiplicati sunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur n. 575, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 6175; inde nunc est quod 5 Moscheh in monte fuerit quadraginta dies et quadraginta noctes. Quod ‘quadraginta’ hic significent plenarium ad informationem et ad influxum, patet a sequentibus a cap. 25 ad 37, ubi memorantur illa in quibus 6 informatus est, quae fuerunt de arca, de Aharone, de Urim et Thumim, de sacrificiis; quod etiam 7 significent plenarium 8 ad influxum, est quia ex eo tempore 9 coepit Moscheh repraesentare sanctum Verbi externum, quod est medians inter Dominum et inter populum, et mediatio fit per influxum per sanctum illud in repraesentativum in quo populus erat, n. 9419.

[2] Quia ‘quadraginta’ significabant plenarium, ideo mansit Moscheh super monte Sinai non solum hac vice sed etiam altera quadraginta dies et quadraginta noctes, Exod. 34:28; Deut. 9:18, 25, 10:10; et ideo filii Israelis vagati sunt in deserto quadraginta annis, et sicut dicitur usque dum consumpta fuerit omnis generatio illa, Num. 14:33, 34, 32:13; et ideo a Jona dictum est 10 Ninevitis quod urbs post quadraginta dies everteretur, Jon. 3:4; ac ideo mandatum est prophetae jacere super latere dextro, et 11 portare iniquitatem domus Jehudae quadraginta dies, Ezech. 4:6; 12 ideo quoque dicitur de Aegypto quod daretur in solitudinem plenarium quadraginta annos, et post illos congregaretur ex populis, Ezech. 29:11-13; et ideo pluerat super terram, ut inundaretur diluvio quadraginta dies et quadraginta noctes, Gen. 7:4, 12, 17. Inde patet cur statutum quod improbus quadraginta plagis percuteretur, Deut. 25:3, ‘quadraginta plagae’ enim significabant poenam ad plenum; inde quoque patet quid intelligitur in prophetico Deborae et Baraki quod clypeus non visus sit, nec hasta, in quadraginta milibus Israelis, Jud. 5:8; ‘in quadraginta milibus Israelis’ est in omnibus; patet etiam inde cur templum a Salomone aedificatum fuerit quadraginta cubitis longum, 1 Reg. 6:17; pariter novum templum, de quo apud Ezech. 41:2; per ‘templum’ enim significatur in supremo sensu Dominus, in interno caelum et Ecclesia, et sic per ‘quadraginta’ plenarium quoad 13 repraesentationem; pariter alibi.

脚注:

1. sit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The Manuscript inserts et.

3. significat

4. cum

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts ibi.

7. The Manuscript has appears to read quae dicantur.

8. quoad

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts ac.

13. repraesentativum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9419

学习本章节

  
/10837  
  

9419. ‘Et surrexit Moscheh et Jehoschua minister ejus’: quod significet Verbum et repraesentativum, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit medians inter Dominum et populum qui in sensu Verbi externo separato ab interno, ita quoque Verbum, secundum illa quae mox prius n. 9414 ostensa sunt, et ex repraesentatione ‘ 1 Jehoschuae’ ministri ejus' quod sit repraesentativum; quod ‘ 2 Jehoschua’ hic sit repraesentativum, est quia repraesentativum inservit 3 et ministrat, ut externa Verbi et cultus sistantur Domino per intermedium 4 , qui erat Moscheh; sed haec talia sunt quae aegre possunt cadere in ideas nisi apud illos qui sciunt quomodo Verbi sensus externus seu litteralis sistitur repraesentative in caelo, quod nempe aliter apud illos qui in sensu externo et simul interno sunt, qui sunt qui in sensu Verbi externo et simul in vera doctrina Ecclesiae sunt, et aliter apud illos qui in sensu externo separato ab interno, ut apud hunc populum; quomodo apud hunc populum factum sit, videatur n. 4311; inde aliqua idea formari potest de intermedio quod 2 ‘Moscheh’ 5 repraesentat, et de repraesentativo ministrante quod ‘Jehoschua’, quod nempe sanctum internum, quod est Divini Veri procedentis a Domino, ita Verbi et inde cultus, influat in caelum et ibi ab angelis recipiatur; tum quod mediate per illud sanctum, ut et immediate influat a Domino sanctum ad bonos spiritus qui apud hominem, qui in lectione Verbi aut in cultu inde est; hoc sanctum vocatur sanctum externum, et cum influit apud hominem sistit repraesentativa secundum correspondentias apud hominem illum; ex his videri potest quomodo se habet cum intermediatione quam ‘Moscheh’ nunc repraesentat, et cum ministerio quod ‘Jehoschua’, quod nempe sanctum externum sit intermedium, et repraesentativum quod est ultimum ordinis sit ministerium. At sciendum quod talis sit influxus Divini Veri [ut] non cadat in ideam humanam nisi illustratam Domino; homo enim non aliter appercipit quam quod sanctum Verbi et sanctum cultus influat ab homine ad Dominum; sed is ordo est ordo inversus, et vocatur influxus physicus, qui quod sit apparens et nullatenus realis, videantur quae in locis citatis, n. 9223, 9227 fin. , ostensa sunt.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. seu

4. The Manuscript inserts seu mediantem.

5. repraesentabat

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.