圣经文本

 

Exodus第32章:17

学习

       

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7291

学习本章节

  
/10837  
  

7291. ‘Et dices ad Aharonem’: quod significet influxum et communicationem, nempe legis Divinae, quam Moscheh repraesentat, 1 cum doctrina quam ‘Aharon’, constat a significatione ‘dicere’, cum 2 sit a Moscheh ‘ad Aharonem’, quod sit influxus et communicatio, 3 ut n. 6291, hic ‘dicere’ simile significat quod loqui, nempe tam influxum quam communicationem, quod loqui, videatur n. 7270; influxus ille et communicatio non aliter exprimi potest in historicis Verbi quam per ‘dicere’ et ‘loqui’; quod lex Divina, quam ‘Moscheh’ repraesentat, influeret in doctrinam quam ‘Aharon’, est quia lex Divina est internum verum et doctrina est externum, 4 et regula communis est quod interna influant in externa, 5 et non vicissim, ex causa quia interna puriora sunt et simplicia respective, at externa crassiora, nam sunt communia internorum.

脚注:

1. The Manuscript inserts doctrinam.

2. de Moscheh dicitur quod

3. de qua

4. regula enim

5. et quod externa nihil agant ex se, nam externa communia sunt interiorum, influxus ille in historicis Verbi exprimitur per dicere et loqui

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.