圣经文本

 

Exodus第32章:11

学习

       

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10506

学习本章节

  
/10837  
  

10506. ‘Et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo eum e libro Meo’: quod significet responsum quod illi perituri qui avertunt se a Divino, constat ex significatione ‘dixit Jehovah ad Moschen’ quod sit responsum, ex significatione ‘peccare Jehovae’ quod sit avertere se a Divino, de qua supra n. 10498, et ex significatione ‘deleri e libro Jehovae’ quod sit non apparere in caelo, ita quoad vitam spiritualem perire; quod hoc per ‘deleri e libro Jehovae’ significetur, est quia illi qui in externis separatis ab interno sunt non recipere aliquid e caelo possunt, internum enim est quod inde recipit, et externum absque illo non recipit aliunde aliquod quam ex inferno; quod caelum apud hominem sit in interno ejus, et quod internum sit ‘liber vitae’, et quae in interno sunt, e caelo a Domino sint, videatur mox supra n. 10505.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.