圣经文本

 

Exodus第30章:24

学习

       

24 casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10221

学习本章节

  
/10837  
  

10221. ‘Dimidium sicli in siclo sanctitatis’: quod significet omnia veri ex bono, constat ex significatione ‘dimidii’ quod sint omnia, et ex significatione ‘sicli’ quod sit verum ex bono; quod ‘dimidium’ sint omnia, est quia dimidium sicli erant decem gerae seu 1 oboli, et per decem significantur omnia, n. 4638, et quoque reliquiae, n. 576, 1906, 1988, 2284, quae sunt vera et bona apud hominem in interioribus ejus a Domino recondita, n. 5135, 5342, 5897, 5898, 7560, 7564; quod ‘siclus’ sit verum ex bono, est quia siclus erat pondus argenti et quoque auri, et per ‘argentum’ significatur verum, et per ‘aurum’ bonum; quantum autem veri ex bono, ac boni 2 per verum, determinatur per numerum gerarum seu 3 obolorum sicli; ac siclus in se ut pondus spectatus est quantum; et cum dicitur ‘siclus sanctitatis’ est quantum veri et boni, nam verum et bonum 4 sunt quae dicuntur sancta, quoniam sunt a Domino Qui solus Sanctus; plura de siclo et de ejus significatione, videantur n. 2959.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ex vero

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. est quod dicitur sanctum, quia illa

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2284

学习本章节

  
/10837  
  

2284. ‘Forte inventi fuerint ibi decem’: quod significet si reliquiae usque essent, constat a significatione 'numeri ‘decem’ quod sint reliquiae, de qua in Parte Prima n. 576, 1738; quid autem reliquiae sunt, in variis locis prius, ut n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 1050, 1738, 1906 dictum et ostensum est, nempe quod sit omne bonum et omne verum apud hominem quod reconditum latet in ejus memoriis, et in ejus vita;

[2] notum est quod nihil bonum et nihil verum nisi a Domino; tum quod bonum et verum continue a Domino apud hominem influat, sed quod recipiatur diversimode; et quidem hoc secundum vitam mali, et secundum principia falsi, in quibus se homo confirmavit; haec sunt quae bona et vera a Domino continue influentia vel exstinguunt, vel suffocant, vel pervertunt; ne itaque bona malis et vera falsis commisceantur, si enim commiscerentur, periret homo in aeternum, Dominus separat illa, et bona ac vera quae accepit, recondit in interiore ejus homine, unde Dominus nusquam permittet ut prodeant (quamdiu in malo et falso est, sed tunc solum cum in aliquo statu sancto est 1 , vel in quadam anxietate, vel 2 in morbis, et similibus; haec quae Dominus ita recondidit apud hominem, sunt quae vocantur ‘reliquiae’, quarum mentio plurima fit in Verbo, sed nondum alicui notum, quod illa significent;

[3] homo secundum qualitatem et quantitatem reliquiarum, hoc est, boni et veri apud eum, fruitur beatitudine et felicitate in altera vita, nam ut dictum, reconditae sunt in interiore ejus homine, et tunc patent cum homo corporea et mundana reliquit; Dominus solus novit, quales et quantae hominis reliquiae sunt; homo nusquam hoc scire potest; nam hodie homo talis est ut mentiri possit bonum, cum tamen intus nihil nisi malum est; tum quoque homo apparere potest sicut malus, cum tamen intus habeat bonum; quare nusquam homini licet judicare de altero qualis 3 ejus vita spirituale est, solus enim Dominus, ut dictum, hoc novit; sed unicuique licet judicare de altero qualis est quoad vitam moralem et civilem, hoc enim societatis interest:

[4] communissimum est quod illi qui opinionem captarunt, de aliquo vero fidei, de aliis judicent quod salvari nequeant nisi similiter credant ac illi, quod tamen Dominus prohibuit, Matth 7:1, 2;

cum tamen ex multa experientia mihi notum factum sit quod ex omni religione salventur, modo per charitatis vitam reliquias boni et apparentis veri receperint; haec sunt quae intellecta per ‘si inventi fuerint decem, quod non perderentur propter decem’, quibus significatum, si reliquiae essent, quod salvarentur.

[5] Charitatis vita es bene cogitare de alio et ei bene velle, et percipere apud se gaudium ex eo quod alii etiam salventur; at charitatis vitam non habent qui volunt quod nulli alii salventur quam qui credunt sicut ii, et magi: qui indignantur quod aliter sit: hoc constare potest solum ex eo quod plures ex gentibus quam ex Christianis salventur; qui erunt eorum bene cogitarunt de proximo et ei bene voluerunt, melius quam qui Christiani vocantur, vera fidei in altera vita recipiunt, et prae Christianis agnoscunt Dominum; angelis enim nihil jucundius e felicius est quam instruere illos qui ex tellure in alteram vitam veniunt

脚注:

1. The Manuscript places this after similibus.

2. The Manuscript has aut.

3. The Manuscript has quae.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.