圣经文本

 

Exodus第30章:18

学习

       

18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10221

学习本章节

  
/10837  
  

10221. ‘Dimidium sicli in siclo sanctitatis’: quod significet omnia veri ex bono, constat ex significatione ‘dimidii’ quod sint omnia, et ex significatione ‘sicli’ quod sit verum ex bono; quod ‘dimidium’ sint omnia, est quia dimidium sicli erant decem gerae seu 1 oboli, et per decem significantur omnia, n. 4638, et quoque reliquiae, n. 576, 1906, 1988, 2284, quae sunt vera et bona apud hominem in interioribus ejus a Domino recondita, n. 5135, 5342, 5897, 5898, 7560, 7564; quod ‘siclus’ sit verum ex bono, est quia siclus erat pondus argenti et quoque auri, et per ‘argentum’ significatur verum, et per ‘aurum’ bonum; quantum autem veri ex bono, ac boni 2 per verum, determinatur per numerum gerarum seu 3 obolorum sicli; ac siclus in se ut pondus spectatus est quantum; et cum dicitur ‘siclus sanctitatis’ est quantum veri et boni, nam verum et bonum 4 sunt quae dicuntur sancta, quoniam sunt a Domino Qui solus Sanctus; plura de siclo et de ejus significatione, videantur n. 2959.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ex vero

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. est quod dicitur sanctum, quia illa

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2704

学习本章节

  
/10837  
  

2704. ‘Et potavit puerum’: quod significet instructionem in spiritualibus, constat a significatione ‘potare’ quod sit instruere in veris; et ex significatione ‘pueri’ quod sit spirituale quoad verum, de qua n. 2697. Hic status, qui est instructionis, de quo in hoc versu, est tertius status eorum qui e vastatione seu desolatione veniunt; dum enim in statum illustrationis seu lucis caelestis veniunt, de quo in versu praec. 18, videatur n. 2699, tunc in affectione sciendi et discendi vera sunt, et cum in illa affectione, imbuuntur facile et quasi sponte veris, qui in terra, a Verbo Domini aut 1 a doctrina, qui autem in caelo, ab angelis, qui nihil beatius et felicius percipiunt quam novitios fratres docere et imbuere veris et bonis quae sunt ordinis caelestis, Ita quae ducunt ad Dominum.

脚注:

1. The Manuscript has seu.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.