圣经文本

 

Exodus第2章:22

学习

       

22 quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens : Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6758

学习本章节

  
/10837  
  

6758. ‘Et vidit virum Aegyptium percutientem virum Hebraeum’: quod significet scientificum abalienatum conans destruere verum Ecclesiae, constat a significatione ‘viri Aegyptii’ quod sit scientificum abalienatum a vero, de qua n. 6692; ex significatione 'percutere' quod sit destruere, hic destruere conari quia falsa non possunt destruere vera; et ex significatione ‘viri Hebraei’ quod sit verum Ecclesiae; per ‘virum’ enim significatur verum, n. 3134, et per ‘Hebraeum’ Ecclesia, n. 6675, 6684.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6675

学习本章节

  
/10837  
  

6675. ‘Et dixit, In obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis’: quod significet apperceptionem influentis veri et boni ab interno in scientifica Ecclesiae, constat ex significatione ‘obstetricari’ quod sit receptio boni et veri influentis ab interno in naturale, est enim ‘obstetrix’ naturale quatenus recipit influxum, videatur n. 1 4588, 6673; ex significatione ‘Hebraearum’ quod sint illa quae sunt Ecclesiae, de qua n. 5136, 5236; ex significatione ‘videre’ quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 4567, 4723, 5400; et ex significatione ‘sellarum’ quod sint illa in naturali quae recipiunt influentia bona et vera ab interno, ita sunt vera scientifica, nam 2 haec recipiunt; inde patet quod per ‘in obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis’ significetur apperceptio influentis veri et boni ab interno in scientifica Ecclesiae, quae in naturali.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. hic, in the First Latin Edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.