圣经文本

 

Exodus第29章:46

学习

       

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10144

学习本章节

  
/10837  
  

10144. ‘In generationes vestras’: quod significet perpetuum in Ecclesia, constat ex significatione ‘generationum’ cum de filiis Israelis, quod sit succedens in Ecclesia, nam per ‘filios Israelis’ significatur Ecclesia, et per ‘generationes’ successivum ejus; per ‘generationes’ etiam significantur generationes spirituales quae sunt fidei et amoris, ita 1 quae sunt Ecclesiae; et per ‘in generationes’ etiam significatur perpetuum, ita quoque successivum; quod per ‘filios Israelis’ significetur Ecclesia, videantur citata n. 9340, quod per ‘generationes’ significentur illa quae fidei et amoris 2 , n. 2020, 2584, 6239, 3 quod perpetuum et aeternum, n. 9789, ita quod successivum, n. 9845.

脚注:

1. The Manuscript inserts quoque.

2. etiam amoris et fidei

3. The Manuscript inserts et.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.