圣经文本

 

Exodus第29章:45

学习

       

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9991

学习本章节

  
/10837  
  

9991. ‘Et arietes duos integros’: quod significet purificationem spiritualis seu interni hominis 1 , constat ex significatione ‘arietis’ quod sit internum hominis, ita spirituale ejus, de qua n. 2830; internum enim apud hominem dicitur spirituale, et externum naturale. 2 Quod significetur purificatio, est quia holocausta ex 3 arietibus facta sunt, et per holocausta et 4 sacrificia in genere repraesentatae sunt purificationes a malis et falsis seu expiationes, et per holocausta et sacrificia ex arietibus purificationes seu expiationes interni seu spiritualis hominis, de quibus in sequentibus hujus capitis, ubi de illis agitur.

脚注:

1. The Manuscript inserts quo spectat utrinque.

2. The Manuscript inserts quo spectat utrinque dicitur, quia internum hominis seu spirituale ejus tripartitum est, unum applicat se ad exteriora, et alterumad interiora, ac inter illa medium est, quod conjungit, Arcana Coelestia 9825, inde est quod arietes duo essent.

3. The Manuscript inserts illis.

4. The Manuscript inserts per.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2048

学习本章节

  
/10837  
  

2048. Quod ‘natus domus’ significet caelestes et quod ‘emptio argenti’ significet spirituales, ita qui intra Ecclesiam, constat a significatione ‘nati domus’ quod sint illi qui intra domum, ‘domus’ in Verbo significat caeleste, quia hoc intimum, unde per ‘domum Dei’ significatur in universali sensu regnum Domini, in minus universali, Ecclesia, in particulari, ipse homo in quo est regnum seu Ecclesia Domini; quando homo dicitur ‘domus’, significatur caeleste fidei apud eum, quando ‘templum’, significatur verum fidei apud eum; ita hic per ‘natum domus’ significantur 1 caelestes. Quod autem emptio ‘argenti’ seu ‘emptus argento’ significet spirituales, constat ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, ita spirituale fidei, de qua in Parte Prima n. 1551:

[2] caelestes dicuntur qui sunt in amore in Dominum, et quia Antiquissima Ecclesia quae ante diluvium, in illo amore fuit, erat Ecclesia caelestis: spirituales dicuntur qui in amore 2 erga proximum, et sic in vero fidei: talis fuit Antiqua Ecclesia quae post diluvium; de distinctione inter caelestes et spirituales pluries actum est in Parte Prima. Quisque videre potest quod hic arcana caelestia sint, nempe quod circumcidendi essent nati domus et empti argento, tum quoque filii alienigenae, et quod illi 3 nominentur, et hoc aliquoties, ut in vers. seq. 13, 23, 27, quae arcana non patent nisi ex sensu interno, nempe quod per ‘natos domus’ et ‘emptos argento’ significentur caelestes et spirituales, ita qui intra Ecclesiam, et per ‘filium alienigenam qui non e semine’, illi qui extra Ecclesiam.

脚注:

1. The Manuscript has intelliguntur.

2. The Manuscript has charitate.

3. The Manuscript has hi.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.