圣经文本

 

Exodus第29章:39

学习

       

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10098

学习本章节

  
/10837  
  

10098. ‘Et vestes sanctitatis quae Aharoni’: quod significet Divinum Spirituale immediate procedens ex Divino Caelesti, constat ex significatione ‘vestium Aharonis’ quod sint repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius, de qua n. 9814; ita quoque Divinum Spirituale, nam regnum spirituale Domini 1 existit ex Divino Ipsius ibi, quod Divinum Spirituale vocatur; universum caelum nec aliud est quam Divinum 2 Domini, angeli enim qui ibi, sciunt, agnoscunt, credunt, et percipiunt, quod omne bonum fidei et bonum amoris, quae faciunt caelum, sint a Domino, et nihil a semet. Vestes illae dicuntur ‘vestes sanctitatis’ quia repraesentabant sancta Divina quae a Domino; quod Dominus solus Sanctus, 3 quodque omne sanctum sit ab Ipso, et omnis sanctificatio repraesentaverit Ipsum, videatur n. 9229, 9680, 9818, 9820, 9956, 9988, et quod caelum inde dicatur sanctuarium, n. 9479.

脚注:

1. est Divinum

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. quoque altered to et quod

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.