Arcana Coelestia#10158
10158. ‘Ego Jehovah Deus illorum’: quod significet a Quo omne bonum amoris et verum fidei, constat ex eo quod ‘Jehovah’ sit Divinum Esse, et Divinum Esse 1 est Divinus Amor, ita Divinum Bonum, et quod ‘Deus’ sit Divinum Existere, et Divinum Existere 2 est Divinum fidei, ita Divinum Verum; omne enim verum existit ex bono, est enim verum forma boni; ex quibus patet quod cum Dominus dicitur ‘Jehovah Deus’ intelligatur omne bonum amoris et verum fidei, et cum dicitur ‘Jehovah Deus in medio 3 filiorum Israelis’ quod intelligatur perceptivum quod a Domino omne bonum quod amoris ac verum quod fidei, ut supra n. 10155. 4
脚注:
1. quod
2. ex Divino Esse, quod
3. The Manuscript inserts illorum, seu in medio.
4. See page ix preliminary note 1. The Manuscript has ends here.