圣经文本

 

Exodus第29章:26

学习

       

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10036

学习本章节

  
/10837  
  

10036. ‘Et pellem ejus’: quod significet falsum in ultimis, constat ex significatione ‘pellis’ seu cutis, quod sit verum in ultimis, et in opposito sensu falsum ibi; quod cutis seu pellis id significat, est ex correspondentia; illi enim qui cutem referunt in Maximo Homine seu in 1 caelo, sunt qui in veris fidei sunt, et non ita in correspondente bono, qui sunt in limine ad caelum, 2 videatur n. 5552-5559; inde per ‘cutem’ seu pellem in sensu abstracto significatur verum in ultimis 3 , n. 3540, 8980; quod hic per illam significetur falsum in ultimis, est quia per ‘carnem’ significatur malum amoris, de qua mox supra n. 4 10035; cum ‘caro’ significat malum amoris, ‘pellis’ ejus significat falsum fidei inde.

脚注:

1. hoc est

2. ultimis

3. The Manuscript inserts ac ultima.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.