圣经文本

 

Exodus第29章:23

学习

       

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#475

学习本章节

  
/1232  
  

475. "Et laverunt stolas suas." - Quod significet remotionem falsorum per illas, constat ex significatione "lavare", quod sit purificare a falsis et malis, proinde removere illa; nam mala et falsa apud hominem, spiritum et angelum non auferuntur, sed removentur, et cum remota sunt apparent sicut ablata (de qua re videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 166, 170): inde per "lavare" significatur removere falsa et sic purificare: et ex significatione "stolarum", quod sint vera tutantia in communi (de qua supra, n. 395); hic autem per "stolas", antequam lavata et dealbata sunt, significantur falsa a quibus [nondum] purificata sunt; nam qui in falsis ex ignorantia sunt, in mundo spirituali apparent primum in vestibus obscuris diversicoloribus, et dum in tentationibus sunt in vestibus squallidis; at cum e tentationibus veniunt, apparent in stolis albis nitentibus secundum purificationem a falsis. Quisque in altera vita vestibus apparet secundum vera et secundum falsa quae apud 1 illum; inde est quod "vestes" significent vera, et in opposito sensu falsa (videatur supra, n. 195, 271): ex his constare potest quid significatur per quod "laverint stolas suas, et dealbaverint illas."

[2] Antiquis temporibus, quando omnia ecclesiae externa erant repraesentativa et significativa spiritualium et caelestium, in usu fuerunt lavationes, et per illas repraesentabantur purificationes a falsis et a malis; causa quod "lavationes" significaverint illas, erat quia "aquae" significabant vera, ac "sordes" falsa et mala, et omnis purificatio a falsis et malis fit per vera; (quod "aquae" significent vera, videatur supra, n. 71); inde est quod lavationes apud filios Israelis ex mandato institutae fuerint; erat enim apud illos ecclesia repraesentativa, cujus omnia significabant spiritualia, ac "lavationes" purificationes a falsis et malis, et inde regenerationem. Ob illum finem

Labrum aeneum positum erat ad ostium Tentorii conventus (Exodus 30:18-20);

Et quoque lavacra aenea posita erant extra Templum, unum magnum, quod vocabatur "mare aeneum", et decem minora (1 Regnum 7:23-39).

[3] Quia "lavationes" talia significabant, ideo cum Aharon et filii ejus inaugurarentur in sacerdotium

Jussus est Moses illos lavare aquis ad ostium Tentorii, et sic sanctificare (Exodus 29:4; 40:12; Leviticus 8:6);

sacerdotes enim repraesentabant Dominum quoad Divinum Bonum, sicut reges Ipsum quoad Divinum Verum; proinde sacerdotes etiam repraesentabant sanctitatem Divinam, quae pura est absque naevis: haec repraesentatio inducebatur Aharoni et ejus filiis per lavationem [a] Mose; quare dicitur quod "sic sanctificarentur", tametsi nulla illis sanctitas accessit per lavationem.

[4] Ideo etiam mandatum est ut

Aharon et filii ejus lavarent manus et pedes, antequam intrarent in Tentorium conventus, et antequam accederent ad altare ad ministrandum; et dicitur "ne morerentur", et quod id esset illis "statutum saeculi" (Exodus 30:18-21; 40:30, 31);

Et quod Aharon lavaret carnem suam, antequam indueret vestes ministerii (Leviticus 16:4, 24):

per "lavare manus et pedes" significabatur purificare naturalem hominem, et per "lavare carnem" significabatur purificare spiritualem hominem. Ideo etiam mandatum erat

Quod Levitae sanctificarentur per quod aspergerentur aqua expiationis, et per quod transire facerent novaculam super carnem suam, et lavarent vestes suas (Numeri 8:6, 7):

hoc factum est Levitis, quia ministrabant externa ecclesiae sub Aharone et filiis ejus, et purificatio externorum ecclesiae repraesentabatur per aspersionem aquae expiationis, per abrasionem pilorum carnis, et per lavationem vestium.

[5] Praeterea, omnes qui immundi facti sunt per tactum immundorum, etiam lavabant se et vestes; et dicitur quod sic mundi facti fuerint:

Ut

Qui comederunt cadaver bestiae mundae, aut discerptum (Leviticus 17:15, 16);

Qui tetigerit cubile fluxu affecti, et qui sederit super vase super quo ille sederat, aut qui tetigerit carnem ejus (Leviticus 15:5-12);

Quodque leprosus, postquam mundatus est, lavaret vestes, raderet omnem pilum suum, et lavaret se aquis (Leviticus 14:8, 9);

Immo quod ipsa vasa, quae immunda facta sunt per contactum immundorum, transigerentur per aquas (Leviticus 11:32).

(Praeter plura.)

Qui credit quod qui laverunt carnem suam aut manus et pedes aut vestes mundati et sanctificati fuerint, hoc est, purificati, quod est ex peccatis, multum fallitur: peccata enim non abluuntur et absterguntur sicut sordes aquis, nec per aquas; sed abluuntur, hoc est, removentur, per vera et per vitam secundum illa: hoc erat quod solum repraesentabatur per lavationes; nam "aquae" significant vera, et vera, dum vivitur secundum illa, purificant hominem.

[6] Quod externa illa nihil ad purificationem a malis et falsis conferant, docet Dominus clare apud Matthaeum,

"Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae, quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia: Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum" (23:25-26 2 ).

Similia docet Dominus, cum Judaei et Pharisaei increpabant discipulos Domini quod non lavarent manus antequam comederent; docet enim

Quod id non immundum redderet hominem, sed omne malum quod exit ex corde (Matthaeus 15:1, 2, 19, 20; Marcus 7:1-23; Luca 11:38, 39):

inde constare potest quod Judaei nusquam sanctificati et mundati fuerint a sordibus spiritualibus, quae sunt mala exeuntia ex corde, per lavationes, quoniam haec mala interius resident; nec in mundo quicquam commune habent cum sordibus quae adhaerent corpori. Dicitur quod "purgandum sit interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum"; non enim mundari potest exterius apud hominem antequam prius mundatum est interius, per interius enim mundatur exterius: per "poculum et patinam" significantur interiora et exteriora hominis, quae recipiunt verum et bonum; est enim poculum continens vini et patina continens cibi, ac per "vinum" significatur verum, et per "cibum" simile quod per "panem", nempe bonum: inde patet quid in sensu spirituali significatur per "Purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum."

[7] Simile quod Dominus ibi dicit, intelligitur quoque per lavationem pedum discipulorum, de qua ita dicit Petro, apud Johannem,

"Qui lotus est, non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus" (13:10):

"qui lotus est" significat qui interius mundus est; "non opus habet nisi quoad pedes lavetur" significat quod tunc exterius mundandus sit, "pedes" enim significant externum seu naturalem hominem (videatur supra, n. 69). (Sed de hoc arcano videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 179, 181; et in Arcanis Caelestibus ubi sequentia illustrata sunt: nempe, Quod uterque homo, tam internus seu spiritualis quam externus seu naturalis, purificandus sit, ut homo purificatus sit, et quod externus per internum, n. 3868, 3870, 3872, 3876, 3877, 3882. Quod internus homo prius purificetur quam externus, quoniam internus est in luce caeli, et externus in luce mundi, n. 3321, 3325, 3469, 3493, 4353, 3 8746, 9325. Quod externus seu naturalis homo a Domino purificetur per internum seu spiritualem, n. 3286, 3288, 3321. Quod homo non purificatus sit, priusquam externus seu naturalis homo etiam purificatus est, n. 8742-8747, 9043, 9046, 9061, 4 9325, 9334. Quod nisi naturalis homo purificatur, spiritualis homo claudatur, n. 6299; et quod sit quoad vera et bona fidei et amoris quasi caecus, n. 3493, 3969.) Internus homo purificatur per scire, intelligere et cogitare vera Verbi, et externus homo per velle et facere illa: ex his nunc patet quomodo intelligenda sunt Domini verba ad Petrum, "Qui lotus est, non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur"; tum quomodo intelligenda sunt Domini verba ad Pharisaeos, "Purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum."

[8] Quod internus homo purificetur per vera quae sunt fidei, et externus per vitam secundum illa, intelligitur etiam per haec Domini verba,

"Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei" (Johannes 3:5):

"aqua" significat vera fidei, et "spiritus" vitam secundum illa.

[9] Ex his nunc constare potest quid "lavare" significat in sequentibus locis:

- Apud Ezechielem,

"Lavi te aquis, et ablui sanguines a super te, et unxi te oleo" (16:9):

haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia: purificatio ejus a falsis et a malis significatur per "Lavi te aquis, et ablui sanguines a super te"; "lavare aquis" significat purificare illam per vera, et "abluere sanguines" purificare a falSis et malis; imbuere illam bono amoris significatur per "Unxi te oleo" ("oleum" est bonum amoris).

[10] Apud Esaiam,

"Cum laverit Dominus excrementum filiarum Zionis, et sanguines Hierosolymae abluerit e medio ejus, in spiritu judicii et in spiritu expurgationis" (4:4):

"lavare excrementum filiarum Zionis" significat purificare a malis amoris sui affectiones illorum qui ab ecclesia caelesti; "excrementum" est malum amoris sui, "filiae" sunt affectiones, "Zion" est ecclesia quae est in amore in Dominum, quae inde vocatur ecclesia caelestis: "abluere sanguines Hierosolymae" significat purificare a falsis mali easdem; "sanguines" sunt falsa mali: "in spiritu judicii et in spiritu expurgationis" significat per intellectum veri et per affectionem veri; " spiritus" est Divinum Verum procedens a Domino, "spiritus judicii" est intellectus veri inde, et "spiritus expurgationis" est affectio veri spiritualis, nam haec expurgat.

[11] Apud Hiobum,

"Si lavero me in aquis nivis, et mundavero smegmate manus meas, usque in foveam immerges me, et abominabuntur me vestes meae" (9:30, 31):

per haec intelligitur quod si quis purificare se ipsum velit, tametsi per vera et bona quae sunt aut apparent genuina, quod usque se ducat in falsa; "lavare se" est purificare se, "aquae nivis" sunt vera quae sunt aut apparent genuina, "smegma" est bonum a quo, "fovea" est falsum: quod vera inde falsificata existant, intelligitur per "Abominabuntur me vestes meae"; "vestes" sunt vera, quae "abominari illum" dicuntur cum falsificantur; hoc fit dum homo ex propria intelligentia excludit et concludit.

[12] Apud Mosen,

"Qui lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Genesis 49:11):

haec de Jehuda, per quem ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Verum: quod id prorsus purificaverit in Humano suo cum fuit in mundo, significatur per quod "laverit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum"; "vestimentum" et "velamen" significat Humanum suum, "vinum" et "sanguis uvarum" Divinum Verum. (Sed haec explicata videantur in Arcanis Caelestibus n. 6377, 6378.)

[13] Quod per "lavare" significetur purificare a falsis et malis, constat manifeste apud Esaiam,

"Lavate vos et purificate vos, removete malum operum vestrorum a coram oculis meis, cessate malum facere" (1:16):

quia "lavare" significat removere falsa et mala, ideo dicitur etiam "Removete malum operum vestrorum, cessate malum facere."

[14] Apud Jeremiam,

"Ablue a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut salveris: quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis tuae?" (4:14);

similiter.

Apud Davidem,

"Lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me;.... expiabis me hyssopo et mundabor; lavabis me, et prae nive albus ero" (Psalmuss 51:4, 9 [B.A. 2, 7]):

hic manifeste "lavare" pro purificare a falsis et malis; nam dicitur "Lava me ab iniquitate et a peccato munda me", et dein, "Lavabis me et prae nive albus ero"; "lavare ab iniquitate" est a falsis, et "a peccato" est a malis, nam "iniquitas" dicitur de falsis et "peccatum" de malis; quia aqua expiationis etiam parabatur ex hyssopo, ideo dicitur, "Expiabis me hyssopo et mundabor."

[15] Apud Jeremiam,

"Si laveris te nitro, et 5 multiplicaveris tibi smegma, maculas retinebit iniquitas tua coram Me" (2:22):

hic manifeste etiam patet quod lavationes modo repraesentaverint et inde significaverint lavationes spirituales, quae sunt purificationes a falsis et malis; nam dicitur "Tametsi te laveris nitro, et multiplicaveris smegma, usque iniquitas tua retinebit maculas."

[16] Similiter apud Davidem,

"Frustra mundavi cor meum, et lavi in innocentia manus meas;...fui plaga affectus omni die, et correptio mea ad auroras" (Psalmuss 73:13, 14):

"lavare in innocentia manus" est testari se innocentem et purum esse a malis et falsis, nam lavatio manuum etiam fuit testificatio innocentiae; ut quoque constare potest ex eo, quod

Pilatus laverit manus suas, et dixerit, "Innocens sum a sanguine justi hujus" (Matthaeus 27:24).

[17] Quoniam "lavationes" significabant purificationes a falsis et malis, et quia "caecus" significabat illos qui non vident vera, ac inde in falsis sunt,

Ideo Dominus dixit ad caecum, super cujus oculos inunxit lutum ex sputo factum, ut lavaret se in lacu Siloah; qui, postquam lavit se, venit videns (Johannes 9:6, 7, 11, 15):

per "caecum" hic repraesentabantur illi qui nihil veri possunt videre, quia sensuales, qui modo vident illa quae coram sensibus externis apparent, inde fallacias loco veritatum, ad quas confirmandas etiam applicant sensum litterae Verbi; per "lutum ex sputo" significatur sensuale. verum, quale est pro talibus in Verbo; per "aquas lacus seu piscinae Siloah" significantur vera Verbi, nam omnia usque ad aquas in Hierosolyma significabant; et per "lavare" significatur purificare a fallaciis, quae in se sunt falsa. Inde constare potest quid illa in serie significant; omnia enim miracula et facta Domini, cum fuit in mundo, significabant Divina caelestia et spiritualia, hoc est, talia quae caeli et ecclesiae sunt, et hoc ex causa quia Divina fuerunt, et Divinum semper operatur in ultimis ex primis, et sic in pleno; ultima sunt talia quae in mundo coram oculis apparent. Inde est quod Dominus locutus sit, et quod Verbum conscriptum sit, per talia in Natura quae correspondent.

[18] Simile est cum miraculo facto Naamani leproso ex jussu. Elisaei, de quo ita in Libro Secundo Regum,

Naaman ex syria lepra affectus, jussus per nuntium ab Elisaeo, ut lavaret se septem vicibus in Jordane, et reverteretur caro, et mundaretur;.... et Naaman tandem "descendit et intinxit se in Jordane septem vicibus, ...et tunc restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvi, et mundatus est" (5:10, 14):

per Naamanem leprosum e Syria repraesentabantur et significabantur illi qui falsificant cognitiones veri et boni ex Verbo; "lepra" enim significat falsificationes, et "Syria" cognitiones veri et boni: per "aquas Jordanis" significabantur vera introducentia in ecclesiam, quae sunt cognitiones veri et boni ex Verbo; nam Jordanes fluvius erat primus terminus, per quem intrabatur in terram Canaanem, et per "terram Canaanem" significabatur eccleSia; inde erat quod. "aquae Jordanis" significaverint vera introducentia, quae sunt cognitiones veri et boni ex Verbo primae. Propter hanc significationem "aquarum Jordanis" Naaman jussus est se lavare septem vicibus in illis, per quod significabatur purificatio a falsificatis veris; "septem vices" significant plenarium, et praedicantur de sanctis, qualia sunt vera Divina: quia "septem vices" id significant, ideo dicitur quod "caro ei restituta fuerit sicut caro pueri parvi"; per "carnem restitutam" significatur vita spiritualis, qualis est illis qui per Divina vera regenerantur.

[19] Quoniam per "aquas Jordanis " significabantur vera introducentia in ecclesiam, quae sunt cognitiones veri et boni ex Verbo, et per "lavationem" ibi significabatur purificatio a falsis, et inde reformatio et regeneratio a Domino, ideo instituta est baptizatio, quae primum facta est in Jordane a Johanne (Matthaeus 3:11-16; Marcus 1:4-13); per quod significabatur quod initiarentur in cognitiones ex Verbo de Domino, Ipsius adventu, et de salvatione ab Ipso: et quia homo per vera ex Verbo a Domino reformatur et regeneratur, ideo baptizatio a Domino mandata est (Matthaeus 28:19); nam vera ex Verbo sunt per quae homo reformatur et regeneratur, ac Dominus est qui reformat et regenerat (de qua re videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 6 202-209).

[20] Dixit Johannes,

Quod ille baptizet aqua, at quod Dominus baptizet spiritu sancto et igne (Luca 3:16; Johannes 1:33);

per quod intelligitur quod Johannes modo inauguraverit illos in cognitiones e Verbo de Domino, et sic praeparaverit illos ad recipiendum Ipsum, at quod Ipse Dominus hominem regeneret per Divinum Verum et Divinum Bonum procedens ab Ipso; Johannes enim repraesentabat simile quod Elias, nempe Verbum; "aquae" quibus Johannes baptizabat, significabant vera introducentia, quae sunt cognitiones de Domino ex Verbo; "spiritus sanctus" significat Divinum Verum procedens a Domino, et "ignis" significat Divinum Bonum procedens ab Ipso, et "baptizatio" significat regenerationem per Divina vera ex Verbo a Domino.

[21] Quod lavationes in Ecclesiis Antiquis institutae fuerint, et postea loco illarum baptizationes, quae tamen modo ritus repraesentativi et significativi sunt, erat causa, ut caelum conjungeretur cum humano genere, et in specie cum homine ecclesiae; tunc enim caelum conjungitur homini quando homo in ultimis est, hoc est, in talibus quae in mundo quoad naturalem suum hominem, ac in talibus quae in caelo sunt quoad spiritualem suum hominem; aliter non dari potest conjunctio: ob illam causam est quod baptizatio instituta sit, et quoque Sancta Cena; tum quod Verbum conscriptum sit per talia quae in mundo sunt, et quod ei sensus spiritualis insit in quo sunt talia quae in caelo sunt; seu quod sensus litterae Verbi sit naturalis, et in eo sit sensus spiritualis. (Quod Verbum per id conjungat angelos caeli cum hominibus ecclesiae, videatur in opere De Caelo et Inferno 303-310, et in opusculo De Equo Albo a principio ad finem; tum quod Sancta Cena conjungat, [in Doctrina Novae Hierosolymae,] n. 210-222; ita quoque Baptismus.) At qui credit quod Baptismus aliquid ad salvationem hominis conferat, nisi is simul sit in veris ecclesiae et in vita secundum illa; multum fallitur; nam baptizatio est externum, quod absque interno nihil facit ad salvationem, sed facit ubi externum conjunctum est interno. Internum Baptismi est, ut per vera ex Verbo ac per vitam secundum illa a Domino removeantur falsa et mala, et sic homo regeneretur (sicut etiam Dominus docet apud Matthaeum, cap. 23:26, 27, per illa quae supra in hoc articulo explicata sunt).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#395

学习本章节

  
/1232  
  

395. (Vers. 11.) "Et datae singulis stolae albae." - Quod significet Divinum Verum a Domino apud illos, et tutationem, constat ex significatione "stolae albae", quod sit Divinum Verum a Domino, "stola" enim significat verum in communi, quia est commune indumentum, et "album" dicitur de veris quae a Domino; album enim est lucis, et lux procedens a Domino ut Sole in sua essentia est Divinum Verum: quod per "datas singulis stolas albas" etiam significetur tutatio, dicetur infra; primum tamen, unde est quod "stola alba" significet Divinum Verum a Domino. Omnes spiritus et angeli vestiuntur secundum intelligentiam suam, seu secundum receptionem veri in vita, nam hoc est intelligentia; formatur enim lux intelligentiae eorum in vestes, quae cum inde formatae sunt, non modo apparent ut vestes sed etiam sunt vestes: omnia enim quae in mundo spirituali existunt, et apparent coram oculis eorum, ex luce et calore, quae procedunt a Domino ut Sole, existunt; ex illa origine non modo omnia in mundo spirituali creata et formata sunt, sed etiam omnia in mundo naturali, nam mundus naturalis existit et subsistit per mundum spiritualem a Domino. Inde constare potest quod apparentiae, quae in caelo coram angelis existunt, sint prorsus reales; similiter etiam vestes. Quoniam spiritus et angeli vestiuntur secundum intelligentiam, et omnis intelligentia est veri, et angelica intelligentia est Divini Veri, ideo vestiuntur secundum vera; quapropter "vestes" significant vera; vestes quae proximae corpori sunt, et inde interiores, significant interiora vera, vestes autem quae circum sunt et cingunt illas, significant exteriora vera; inde "stola", "toga" et "pallium", quae communia indumenta sunt, significant vera in communi, et "toga alba" Divinum Verum in communi quod apud illos a Domino. (Sed videantur quae De Vestibus quibus induti sunt Angeli, in opere De Caelo et Inferno 177-182, ostensa sunt; et quae supra de significatione Vestium, n. 64, 65, 195, 271, dicta.)

[2] Quod "stolae albae datae illis qui sub altari" etiam significet tutationem a Domino, est quia "stolae albae", quae illis datae erant, repraesentabant praesentiam Domini cum Divino Vero circum illos, et Dominus per Divinum Verum tutatur suos, circumdat enim illos sphaera lucis, ex qua illis stolae albae; qua cum circumdati sunt, non amplius infestari possunt a malis spiritibus, nam, ut supra dictum est, infestabantur ab illis, ac ideo a Domino recondebantur. Hoc etiam fit apud illos qui elevantur a Domino in caelum; induuntur tunc vestibus albis, quod indicium est quod sint in Divino Vero, et sic in tuto: sed de his qui induti stolis albis, plura videbuntur in explicatione capitis sequentis (ad versus 9, 13-17 ibi).

[3] Quod "stola", "toga", et "pallium", significent Divinum Verum in communi, constare etiam potest a sequentibus his locis:

Apud Sachariam,

"Pudefient prophetae, quisque propter visionem suam quam prophetavit, neque induent togam pili ut mentiantur" (13:4):

per "prophetas" significantur qui docent vera ex Verbo, et in sensu abstracto vera doctrinae ex Verbo; et quia haec per "prophetas" significabantur, ideo illi induebantur toga pili: per "togam" enim "pili" significabatur Divinum Verum in ultimis, quod est Divinum Verum in communi; nam ultimum continet omnia interiora, "pilus" etiam significat ultimum. Inde erat

Quod etiam Elias ex toga sua dictus fuerit "vir pilosus" (2 Regnum 1:7, 8):

Et quod Johannes Baptista (qui sicut Elias fuit, quia simile repraesentabat) habuerit "vestimentum ex pilis camelinis" (Matthaeus 3:4).

Ex his patet quid significatur per quod prophetae "non induent togam pili ut mentiantur", nempe quod non dicent vera esse falsa et falsa esse vera; "mentiri" hoc significat.

[4] Quoniam Elias repraesentavit Dominum quoad Verbum, quod est ipsa doctrina veri, et Elisaeus continuabat repraesentationem, et quia "toga" significabat Divinum Verum in communi, quod est Verbum in ultimis, ideo toga Eliae pervenit ad Elisaeum, et quoque per togam Eliae divisae sunt aquae Jordanis, secundum haec in Libris Regum:-

Cum Elias invenit Elisaeum", projecit togam suam super illum" (2 Regnum 19:19):

"Elias sumpsit togam suam, et convolvit illam, et percussit aquas" Jordanis, "quae divisae sunt huc et illuc, et transiverunt ambo in sicco" (2 Regnum 2:8):

"Elisaeus videns" cum ablatus est Elias turbine in caelum, ... sustulit togam Eliae, quae deciderat desuper illo, et reversus est et stetit ad litus Jordanis; et sumpsit togam illam, ... et percussit aquas, quae divisae sunt huc et illuc, et transivit" (2 Regnum 2:12-14):

quod "Elias togam projecerit super Elisaeum" significabat quod transferret repraesentationem Domini quoad Verbum super Elisaeum; et quod "toga deciderit de Elia cum ablatus est, et quod sumpta sit ab Elisaeo", significabat quod repraesentatio illa translata sit super Elisaeum; nam Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, ac vestiti sunt secundum id quod repraesentabant; et "toga" significabat Verbum in ultimis, quod est Divinum Verum in communi, seu Divinum Verum in omni complexu: quod "per togam Eliae divisae sint aquae Jordanis", primum ab Elia et postea ab Elisaeo, significabat potentiam Divini Veri in ultimis; "aquae" etiam "Jordanis" significabant prima vera per quae intratur in ecclesiam, et haec prima sunt quae in Verbi ultimis: inde quoque constare potest quod "toga" et "stola" significent Divinum Verum in communi. (Quod Elias repraesentaverit Dominum quoad Verbum, et similiter Elisaeus, videatur n. 2762, 5247. Quod ultimum contineat interiora, et inde significet omnia in communi, n. 634, 6239, 6465, 1 9215, 2 9216, 9828; quod inde in ultimis sit robur et potentia, n. 9836; quod "Jordanes" significet introitum in ecclesiam, et quod inde "aquae Jordanis" significant prima vera per quae intratur, n. 1585, 4255; quod "aquae" sint vera, supra, n. 71.) Prima vera sunt quoque ultima, qualia sunt Verbi in sensu litterae; nam per illa fit introitus, primum enim discuntur, et in illis sunt interiora omnia, quae faciunt Verbi sensum internum.

[5] Qui non scit quid "stola" seu "toga" significat, nec scit quid "pallium", nam pallium aeque ac toga erat vestis communis, circumcinxit enim tunicam seu vestem interiorem, unde similis ei quoque significatio est; unde nec scit quid significavit quod Schaul abruperit alam pallii Samuelis; quod David absciderit alam pallii Schaulis; quod Jonathan dederit Davidi pallium suum et vestes suas; et quod filiae regis amictae fuerint palliis frustatim variegatis, et plura alia ubi pallia nominantur in Verbo. De Schaule quod abruperit alam pallii Samuelis, ita legitur:

"Convertit se Samuel ad abeundum, sed apprehendit alam pallii ejus, et abrupta est; et dixit Samuel, Abrupit Jehovah regnum Israelis desuper te hodie, et dedit illud socio tuo, qui melior te" (1 Samuelis 15:27, 28):

ex verbis Samuelis patet quod "abruptio alae pallii" significaverit abruptionem regni a Schaule, nam dixit, postquam id factum est, quod "Jehovah abruperit regnum Israelis desuper te hodie"; per "regem" enim et per "regnum" ejus significatur Divinum Verum ecclesiae, et per "alam pallii" significatur Divinum Verum in ultimis seu omne in communi: reges enim super filios Israelis repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et regnum eorum significabat ecclesiam quoad illud; quare per historicum illud significatur quod Schaul rex non amplius repraesentare posset, quia non talis, et quod aliter repraesentativum ecclesiae periret. (Quod reges repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum, et quod "regnum" inde significaverit ecclesiam quoad illud, videatur supra, n. 29, 31.)

[6] Simile significatur per quod David absciderit alam pallii Schaulis, de quo ita legitur:

David intravit in speluncam ubi schaul, et abscidit alam pallii ejus; et cum dein ostendit illam Schauli, dixit Schaul, "Nunc novi quod regnabis, et consistet in manu tua regnum Israelis" (1 Sam. 24 [4,] 5, 6, 12, 21 [B.A. 3-5, 11, 20]);

hoc factum est a Davide ex Divina Providentia ut simile repraesentaretur quod supra; nam per "alam pallii", et per "Schaulem regem" ac per "regnum" ejus, similia significantur.

[7] Simile etiam significatur per quod Jonathan filius Schaulis exuerit se pallio et vestibus suis, et dederit Davidi, de qua re ita legitur:

"Exuit Jonathan pallium quod super illo, et dedit Davidi et Vestes suas, et usque ad gladium suum, et usque ad arcum suum, et usque ad cingulum suum" (1 Sam. 18:4 3 ):

per haec significabatur quod Jonathan heres regni omne jus suum transtulerit in Davidem, omnia enim illa quae Jonathan dedit Davidi repraesentativa erant regni, hoc est, Divini Veri ecclesiae, quod Schaul repraesentabat; nam ut supra dictum est, omnes reges qui fuerunt filiis Israelis repraesentaverunt Dominum 4 quoad Divinum Verum, et regnum eorum ecclesiam quoad illud.

[8] Quia "pallia" et "togae" significabant Divinum Verum in communi, ideo

"Filiae regis Virgines vestiebantur togis frustatim variegatis" (2 Samuelis 13:18):

"filiae regis virgines" significabant affectiones veri, et inde ecclesiam, ut constare potest ex mille locis ubi in Verbo nominatur "filia regis", "filia Zionis", et "filia Hierosolymae", et quoque "virgo Zion" et "virgo Hierosolyma"; quare etiam filiae regis repraesentabant vera affectionis illius per vestes, et in communi per togas, quae inde frustis variegatae erant; sicut etiam repraesentantur vera ex bono seu vera ex affectione per vestes virginum in caelo; quae vera amplius describuntur per

"Vestes filiae Regis" apud Davidem (Psalmuss 45:10, 11, 14, 15 [B.A. 9, 10, 13, 14]).

[9] Quoniam luctus in Antiquis Ecclesiis significabat luctum spiritualem, qui est propter deprivationem veri, quare haec repraesentabatur in luctu tunc per quod disruperint togas suas seu pallia sua; ut constat apud Hiobum,

Cum Hiob amiserat omnia, "tunc surrexit, scidit togam suam, ... et dixit, Nudus egressus sum ex utero matris meae, et nudus revertar" (1:20, 21):

et alibi,

Tres amici Hiobi, cum viderunt eum, "fleverunt et sciderunt pallia sua" (2:12).

(Quod "discindere vestes" fuerit repraesentativum luctus propter verum laesum aut deperditum, videatur n. 4763.) Et praeterea apud Ezechielem,

"Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient pallia sua, et vestes acupicturae suae exuent, terroribus induentur, super terra sedebunt" (26:16):

haec dicta sunt de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, hic ecclesia ubi illae deperditae sunt: quod non amplius illis vera sint per quae ecclesia, significatur per quod "descendent desuper thronis suis omnes principes maris"; "principes maris" sunt vera scientifica primaria, "descendere desuper thronis" significat quod illa deperdita sint, et inde quod non aliqua intelligentia: simile significatur per quod "abjicient pallia sua, et exuent vestes acupicturae suae"; "pallia" sunt vera in communi, et "vestes acupicturae" sunt cognitiones veri: damnatio inde significatur per quod "terroribus induentur, super terra sedebunt."

[10] Apud Micham,

"Populus meus pro hoste sibi statuit propter vestem, togam extrahitis a transeuntibus secure, reducibus belli" (2:8):

per haec non significatur quod filii Israelis pro hoste statuerint propter vestem, et quod extraxerint togam a transeuntibus secure, sed quod pro inimicis habuerint illos qui vera locuti sunt, et deprivaverint omni vero illos qui bene vixerunt, et discusserunt falsa; "vestis" est verum", "toga" est omne verum quia est verum in communi, "transire secure" est bene vivere, "reduces belli" sunt qui discusserunt falsa, "bellum" est pugna veri contra falsum. Quis non videre potest quod hoc spirituale Verbi sit, et non quod habuerint pro hoste propter vestem, et extraxerint tunicam a transeuntibus?

[11] Apud Matthaeum,

Scribae et Pharisaei "omnia opera sua faciunt ut spectentur ab hominibus, et dilatant phylacteria sua, et magnificant fimbrias palliorum suorum ( 5 23:5):

haec fecerunt Scribae et Pharisaei, at usque per hoc repraesentabatur et significatur quod ex ultimis Verbi multa loquerentur et applicarent vitae et traditionibus suis, et hoc ut apparerent sancti et docti: per "phylacteria" quae dilatant, significantur bona in externa forma, nam erant super manus, et per "manus" significantur facta, quia manus faciunt; et per "fimbrias palliorum" quas magnificant, significantur vera externa; vera externa sunt quae in ultimo sensu litterae: "pallia" sunt vera in communi, et "fimbriae" sunt ultima eorum.

(Quod "fimbriae palliorum" talia vera significent, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9917.)

[12] Apud Esaiam,

"Laetabor in Jehovah, exultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestibus salutis, pallio justitiae texit me" (61:10);

"laetari in Jehovah" significat in Divino Bono, "exultare in Deo" significat in Divino Vero; nam Dominus "Jehovah" dicitur ex Divino Bono, et "Deus" ex Divino Vero, et omne gaudium spirituale est ex illis: "induere vestibus salutis" significat instruere et donare veris; et "tegere pallio justitiae" significat implere omni vero ex bono; "pallium" est omne verum quia est verum in communi, ac "justitia" dicitur de bono.

[13] Apud eundem,

"Induit vestes vindictae, et texit Se zelo sicut pallio" (59:17):

haec dicta sunt de Domino, ac de Ipsius pugna cum infernis; cum enim in mundo fuit redegit omnia in infernis et in caelis in ordinem, et hoc per Divinum Verum ex Divino Amore: "vestes vindictae" significant vera per quae, "zelus sicut pallium" significat Divinum Amorem ex quo; "pallium" dicitur, quia significatur per Divina vera ex Divino Amore. (Quid autem significat "pallium ephodi", quo Aharon amictus fuit, super cujus fimbriis malogranata et tintinnabula, de quo in Exod., cap. 28:31-35. et Leviticus 8:7. videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9910- 6 9928.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/1232