圣经文本

 

Exodus第28章:26

学习

       

26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9950

学习本章节

  
/10837  
  

9950. ‘Ad gloriam et ad decus’: quod significet verum Ecclesiae spiritualis, constat ex significatione ‘ad gloriam et ad decus’ quod sit ad sistendum Divinum Verum quale in regno spirituali adjuncto regno caelesti in forma interna et externa, de qua supra n. 9815, hic autem verum Ecclesiae spiritualis quod inde est, nam per Aharonem repraesentatur Divinum Bonum in caelis, et per filios ejus Divinum Verum inde; est quoque Divinum Bonum ibi ut Pater, ac Divinum Verum inde ut Filius, et quia ita est, per ‘patrem’ in Verbo significatur bonum, et per filios vera; nascuntur etiam haec ab illis, cum homo e novo generatur, hoc est, cum regeneratur.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.