圣经文本

 

Exodus第28章:26

学习

       

26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9815

学习本章节

  
/10837  
  

9815. ‘Ad gloriam et ad decus’: quod significet ad sistendum Divinum Verum quale in regno spirituali adjuncto regno caelesti in forma interna et externa, constat ex significatione ‘gloriae’ quod sit Divinum Verum, de qua Praefatio ad Gen. 18, et n. 5922, 9429, et ex significatione ‘decoris’ quod etiam sit Divinum Verum, sed in forma externa, nam splendor et pulchritudo Divini Veri apparens in externis intelligitur per ‘decus’; inde est quod Verbum in sensu interno dicatur gloria, at in sensu 1 externo respective ad splendorem et pulchritudinem inde decus; consequenter caelum spirituale 2 , quod hic intelligitur per ‘vestes’ sanctitatis, quae ‘ad gloriam et decus’, est gloria quatenus ibi est Divinum Verum in forma interna, et quoque est decus quatenus etiam illi est Divinum Verum in forma externa.

[2] 3 Simile per ‘decus’ significatur in sequentibus his locis:

apud Jeremiam,

Obnubilat in ira Sua Dominus filiam Zionis; projecit e caelis in terram decus Israelis, nec recordatur scabelli pedum Suorum, Threni 2:1 4 ; ‘filia Zionis’ pro Ecclesia caelesti, ‘decus Israelis’ pro Ecclesia spirituali, quae decus dicitur ex veri splendore et pulchritudine: similiter apud Esaiam,

Appropinquare 5 feci justitiam Meam, non procul est, et salus Mea non morabitur; dabo in Zione salutem, Israeli decus Meum, 46:13:

6 apud eundem,

Prospice e caelis, ex habitaculo sanctitatis Tuae, et decoris Tui, 63:15;

‘habitaculum sanctitatis’ pro regno caelesti, et ‘habitaculum decoris’ pro regno spirituali:

apud Danielem,

Exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, 8:9: et alibi apud eundem,

Rex septentrionis etiam stabit in terra decoris, et consummatio per manum ejus; cumque venerit in terram decoris, multi corruent, 11:16, 41;

‘terra decoris’ pro Ecclesia Domini ubi verum Divinum seu Verbum.

脚注:

1. interno, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The Manuscript inserts Domini.

3. ut quoque

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts et.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.