圣经文本

 

Exodus第28章:20

学习

       

20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#395

学习本章节

  
/1232  
  

395. (Vers. 11.) "Et datae singulis stolae albae." - Quod significet Divinum Verum a Domino apud illos, et tutationem, constat ex significatione "stolae albae", quod sit Divinum Verum a Domino, "stola" enim significat verum in communi, quia est commune indumentum, et "album" dicitur de veris quae a Domino; album enim est lucis, et lux procedens a Domino ut Sole in sua essentia est Divinum Verum: quod per "datas singulis stolas albas" etiam significetur tutatio, dicetur infra; primum tamen, unde est quod "stola alba" significet Divinum Verum a Domino. Omnes spiritus et angeli vestiuntur secundum intelligentiam suam, seu secundum receptionem veri in vita, nam hoc est intelligentia; formatur enim lux intelligentiae eorum in vestes, quae cum inde formatae sunt, non modo apparent ut vestes sed etiam sunt vestes: omnia enim quae in mundo spirituali existunt, et apparent coram oculis eorum, ex luce et calore, quae procedunt a Domino ut Sole, existunt; ex illa origine non modo omnia in mundo spirituali creata et formata sunt, sed etiam omnia in mundo naturali, nam mundus naturalis existit et subsistit per mundum spiritualem a Domino. Inde constare potest quod apparentiae, quae in caelo coram angelis existunt, sint prorsus reales; similiter etiam vestes. Quoniam spiritus et angeli vestiuntur secundum intelligentiam, et omnis intelligentia est veri, et angelica intelligentia est Divini Veri, ideo vestiuntur secundum vera; quapropter "vestes" significant vera; vestes quae proximae corpori sunt, et inde interiores, significant interiora vera, vestes autem quae circum sunt et cingunt illas, significant exteriora vera; inde "stola", "toga" et "pallium", quae communia indumenta sunt, significant vera in communi, et "toga alba" Divinum Verum in communi quod apud illos a Domino. (Sed videantur quae De Vestibus quibus induti sunt Angeli, in opere De Caelo et Inferno 177-182, ostensa sunt; et quae supra de significatione Vestium, n. 64, 65, 195, 271, dicta.)

[2] Quod "stolae albae datae illis qui sub altari" etiam significet tutationem a Domino, est quia "stolae albae", quae illis datae erant, repraesentabant praesentiam Domini cum Divino Vero circum illos, et Dominus per Divinum Verum tutatur suos, circumdat enim illos sphaera lucis, ex qua illis stolae albae; qua cum circumdati sunt, non amplius infestari possunt a malis spiritibus, nam, ut supra dictum est, infestabantur ab illis, ac ideo a Domino recondebantur. Hoc etiam fit apud illos qui elevantur a Domino in caelum; induuntur tunc vestibus albis, quod indicium est quod sint in Divino Vero, et sic in tuto: sed de his qui induti stolis albis, plura videbuntur in explicatione capitis sequentis (ad versus 9, 13-17 ibi).

[3] Quod "stola", "toga", et "pallium", significent Divinum Verum in communi, constare etiam potest a sequentibus his locis:

Apud Sachariam,

"Pudefient prophetae, quisque propter visionem suam quam prophetavit, neque induent togam pili ut mentiantur" (13:4):

per "prophetas" significantur qui docent vera ex Verbo, et in sensu abstracto vera doctrinae ex Verbo; et quia haec per "prophetas" significabantur, ideo illi induebantur toga pili: per "togam" enim "pili" significabatur Divinum Verum in ultimis, quod est Divinum Verum in communi; nam ultimum continet omnia interiora, "pilus" etiam significat ultimum. Inde erat

Quod etiam Elias ex toga sua dictus fuerit "vir pilosus" (2 Regnum 1:7, 8):

Et quod Johannes Baptista (qui sicut Elias fuit, quia simile repraesentabat) habuerit "vestimentum ex pilis camelinis" (Matthaeus 3:4).

Ex his patet quid significatur per quod prophetae "non induent togam pili ut mentiantur", nempe quod non dicent vera esse falsa et falsa esse vera; "mentiri" hoc significat.

[4] Quoniam Elias repraesentavit Dominum quoad Verbum, quod est ipsa doctrina veri, et Elisaeus continuabat repraesentationem, et quia "toga" significabat Divinum Verum in communi, quod est Verbum in ultimis, ideo toga Eliae pervenit ad Elisaeum, et quoque per togam Eliae divisae sunt aquae Jordanis, secundum haec in Libris Regum:-

Cum Elias invenit Elisaeum", projecit togam suam super illum" (2 Regnum 19:19):

"Elias sumpsit togam suam, et convolvit illam, et percussit aquas" Jordanis, "quae divisae sunt huc et illuc, et transiverunt ambo in sicco" (2 Regnum 2:8):

"Elisaeus videns" cum ablatus est Elias turbine in caelum, ... sustulit togam Eliae, quae deciderat desuper illo, et reversus est et stetit ad litus Jordanis; et sumpsit togam illam, ... et percussit aquas, quae divisae sunt huc et illuc, et transivit" (2 Regnum 2:12-14):

quod "Elias togam projecerit super Elisaeum" significabat quod transferret repraesentationem Domini quoad Verbum super Elisaeum; et quod "toga deciderit de Elia cum ablatus est, et quod sumpta sit ab Elisaeo", significabat quod repraesentatio illa translata sit super Elisaeum; nam Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, ac vestiti sunt secundum id quod repraesentabant; et "toga" significabat Verbum in ultimis, quod est Divinum Verum in communi, seu Divinum Verum in omni complexu: quod "per togam Eliae divisae sint aquae Jordanis", primum ab Elia et postea ab Elisaeo, significabat potentiam Divini Veri in ultimis; "aquae" etiam "Jordanis" significabant prima vera per quae intratur in ecclesiam, et haec prima sunt quae in Verbi ultimis: inde quoque constare potest quod "toga" et "stola" significent Divinum Verum in communi. (Quod Elias repraesentaverit Dominum quoad Verbum, et similiter Elisaeus, videatur n. 2762, 5247. Quod ultimum contineat interiora, et inde significet omnia in communi, n. 634, 6239, 6465, 1 9215, 2 9216, 9828; quod inde in ultimis sit robur et potentia, n. 9836; quod "Jordanes" significet introitum in ecclesiam, et quod inde "aquae Jordanis" significant prima vera per quae intratur, n. 1585, 4255; quod "aquae" sint vera, supra, n. 71.) Prima vera sunt quoque ultima, qualia sunt Verbi in sensu litterae; nam per illa fit introitus, primum enim discuntur, et in illis sunt interiora omnia, quae faciunt Verbi sensum internum.

[5] Qui non scit quid "stola" seu "toga" significat, nec scit quid "pallium", nam pallium aeque ac toga erat vestis communis, circumcinxit enim tunicam seu vestem interiorem, unde similis ei quoque significatio est; unde nec scit quid significavit quod Schaul abruperit alam pallii Samuelis; quod David absciderit alam pallii Schaulis; quod Jonathan dederit Davidi pallium suum et vestes suas; et quod filiae regis amictae fuerint palliis frustatim variegatis, et plura alia ubi pallia nominantur in Verbo. De Schaule quod abruperit alam pallii Samuelis, ita legitur:

"Convertit se Samuel ad abeundum, sed apprehendit alam pallii ejus, et abrupta est; et dixit Samuel, Abrupit Jehovah regnum Israelis desuper te hodie, et dedit illud socio tuo, qui melior te" (1 Samuelis 15:27, 28):

ex verbis Samuelis patet quod "abruptio alae pallii" significaverit abruptionem regni a Schaule, nam dixit, postquam id factum est, quod "Jehovah abruperit regnum Israelis desuper te hodie"; per "regem" enim et per "regnum" ejus significatur Divinum Verum ecclesiae, et per "alam pallii" significatur Divinum Verum in ultimis seu omne in communi: reges enim super filios Israelis repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et regnum eorum significabat ecclesiam quoad illud; quare per historicum illud significatur quod Schaul rex non amplius repraesentare posset, quia non talis, et quod aliter repraesentativum ecclesiae periret. (Quod reges repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum, et quod "regnum" inde significaverit ecclesiam quoad illud, videatur supra, n. 29, 31.)

[6] Simile significatur per quod David absciderit alam pallii Schaulis, de quo ita legitur:

David intravit in speluncam ubi schaul, et abscidit alam pallii ejus; et cum dein ostendit illam Schauli, dixit Schaul, "Nunc novi quod regnabis, et consistet in manu tua regnum Israelis" (1 Sam. 24 [4,] 5, 6, 12, 21 [B.A. 3-5, 11, 20]);

hoc factum est a Davide ex Divina Providentia ut simile repraesentaretur quod supra; nam per "alam pallii", et per "Schaulem regem" ac per "regnum" ejus, similia significantur.

[7] Simile etiam significatur per quod Jonathan filius Schaulis exuerit se pallio et vestibus suis, et dederit Davidi, de qua re ita legitur:

"Exuit Jonathan pallium quod super illo, et dedit Davidi et Vestes suas, et usque ad gladium suum, et usque ad arcum suum, et usque ad cingulum suum" (1 Sam. 18:4 3 ):

per haec significabatur quod Jonathan heres regni omne jus suum transtulerit in Davidem, omnia enim illa quae Jonathan dedit Davidi repraesentativa erant regni, hoc est, Divini Veri ecclesiae, quod Schaul repraesentabat; nam ut supra dictum est, omnes reges qui fuerunt filiis Israelis repraesentaverunt Dominum 4 quoad Divinum Verum, et regnum eorum ecclesiam quoad illud.

[8] Quia "pallia" et "togae" significabant Divinum Verum in communi, ideo

"Filiae regis Virgines vestiebantur togis frustatim variegatis" (2 Samuelis 13:18):

"filiae regis virgines" significabant affectiones veri, et inde ecclesiam, ut constare potest ex mille locis ubi in Verbo nominatur "filia regis", "filia Zionis", et "filia Hierosolymae", et quoque "virgo Zion" et "virgo Hierosolyma"; quare etiam filiae regis repraesentabant vera affectionis illius per vestes, et in communi per togas, quae inde frustis variegatae erant; sicut etiam repraesentantur vera ex bono seu vera ex affectione per vestes virginum in caelo; quae vera amplius describuntur per

"Vestes filiae Regis" apud Davidem (Psalmuss 45:10, 11, 14, 15 [B.A. 9, 10, 13, 14]).

[9] Quoniam luctus in Antiquis Ecclesiis significabat luctum spiritualem, qui est propter deprivationem veri, quare haec repraesentabatur in luctu tunc per quod disruperint togas suas seu pallia sua; ut constat apud Hiobum,

Cum Hiob amiserat omnia, "tunc surrexit, scidit togam suam, ... et dixit, Nudus egressus sum ex utero matris meae, et nudus revertar" (1:20, 21):

et alibi,

Tres amici Hiobi, cum viderunt eum, "fleverunt et sciderunt pallia sua" (2:12).

(Quod "discindere vestes" fuerit repraesentativum luctus propter verum laesum aut deperditum, videatur n. 4763.) Et praeterea apud Ezechielem,

"Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient pallia sua, et vestes acupicturae suae exuent, terroribus induentur, super terra sedebunt" (26:16):

haec dicta sunt de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, hic ecclesia ubi illae deperditae sunt: quod non amplius illis vera sint per quae ecclesia, significatur per quod "descendent desuper thronis suis omnes principes maris"; "principes maris" sunt vera scientifica primaria, "descendere desuper thronis" significat quod illa deperdita sint, et inde quod non aliqua intelligentia: simile significatur per quod "abjicient pallia sua, et exuent vestes acupicturae suae"; "pallia" sunt vera in communi, et "vestes acupicturae" sunt cognitiones veri: damnatio inde significatur per quod "terroribus induentur, super terra sedebunt."

[10] Apud Micham,

"Populus meus pro hoste sibi statuit propter vestem, togam extrahitis a transeuntibus secure, reducibus belli" (2:8):

per haec non significatur quod filii Israelis pro hoste statuerint propter vestem, et quod extraxerint togam a transeuntibus secure, sed quod pro inimicis habuerint illos qui vera locuti sunt, et deprivaverint omni vero illos qui bene vixerunt, et discusserunt falsa; "vestis" est verum", "toga" est omne verum quia est verum in communi, "transire secure" est bene vivere, "reduces belli" sunt qui discusserunt falsa, "bellum" est pugna veri contra falsum. Quis non videre potest quod hoc spirituale Verbi sit, et non quod habuerint pro hoste propter vestem, et extraxerint tunicam a transeuntibus?

[11] Apud Matthaeum,

Scribae et Pharisaei "omnia opera sua faciunt ut spectentur ab hominibus, et dilatant phylacteria sua, et magnificant fimbrias palliorum suorum ( 5 23:5):

haec fecerunt Scribae et Pharisaei, at usque per hoc repraesentabatur et significatur quod ex ultimis Verbi multa loquerentur et applicarent vitae et traditionibus suis, et hoc ut apparerent sancti et docti: per "phylacteria" quae dilatant, significantur bona in externa forma, nam erant super manus, et per "manus" significantur facta, quia manus faciunt; et per "fimbrias palliorum" quas magnificant, significantur vera externa; vera externa sunt quae in ultimo sensu litterae: "pallia" sunt vera in communi, et "fimbriae" sunt ultima eorum.

(Quod "fimbriae palliorum" talia vera significent, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9917.)

[12] Apud Esaiam,

"Laetabor in Jehovah, exultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestibus salutis, pallio justitiae texit me" (61:10);

"laetari in Jehovah" significat in Divino Bono, "exultare in Deo" significat in Divino Vero; nam Dominus "Jehovah" dicitur ex Divino Bono, et "Deus" ex Divino Vero, et omne gaudium spirituale est ex illis: "induere vestibus salutis" significat instruere et donare veris; et "tegere pallio justitiae" significat implere omni vero ex bono; "pallium" est omne verum quia est verum in communi, ac "justitia" dicitur de bono.

[13] Apud eundem,

"Induit vestes vindictae, et texit Se zelo sicut pallio" (59:17):

haec dicta sunt de Domino, ac de Ipsius pugna cum infernis; cum enim in mundo fuit redegit omnia in infernis et in caelis in ordinem, et hoc per Divinum Verum ex Divino Amore: "vestes vindictae" significant vera per quae, "zelus sicut pallium" significat Divinum Amorem ex quo; "pallium" dicitur, quia significatur per Divina vera ex Divino Amore. (Quid autem significat "pallium ephodi", quo Aharon amictus fuit, super cujus fimbriis malogranata et tintinnabula, de quo in Exod., cap. 28:31-35. et Leviticus 8:7. videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9910- 6 9928.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9917

学习本章节

  
/10837  
  

9917. ‘Et facies super fimbrias ejus’: quod significet in extremis ubi naturale, constat ex significatione ‘fimbriarum pallii’ quod sint extrema ubi naturale, per ‘pallium’ enim significatur in specie Divinum Verum in regno spirituali in forma interna, et in genere regnum spirituale, n. 9825, et per ‘fimbrias’ quae infra circumcirca extrema ejus, et extrema regni spiritualis, 1 sunt naturalia, nam succedunt bona et vera in caelis hoc ordine; in supremis seu intimis sunt bona et vera caelestia, in mediis sunt bona et vera spiritualia, et in ultimis sunt bona et vera naturalia, de qua successione in caelis et apud hominem, videantur quae mox supra n. 9915 dicta sunt; et quia scientifica veri et boni sunt in externo seu naturali homine, ideo quoque malogranata in fimbriis posita erant, per ‘malogranata’ enim significantur scientifica boni; et quoque in malogranatis tintinnabula auri, quia per ‘tintinnabula’ significantur talia quae ex scientificis.

[2] Quod fimbriae pallii sint extrema ubi naturale, constat a locis in Verbo ubi ‘fimbriae’ nominantur, ut apud Esaiam,

Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae ejus implentes templum, 6:1;

per ‘thronum super quo Dominus’ significatur caelum, et in specie caelum spirituale, n. 5313, 8625, per ‘fimbrias’ ibi significantur Divina Vera in ultimis seu extremis, qualia sunt vera Verbi in sensu litterae, quae dicuntur ‘implere templum’, cum Ecclesiam; simile per ‘fimbrias implentes templum’ significatur quod per fumum et nubem implentem tabernaculum et quoque templum, de 2 quibus aliquoties in Verbo; quod per ‘fumum’ ibi 3 significetur Divinum Verum in ultimis, quale est sensus litterae Verbi, videatur n. 8916, 8918, e quoque per ‘nubem’, n. 4060, 4391, 5922, 6343.

[3] 4 Quod mulier profluvio laborans, cum tetigerit fimbriam vestimenti Domini, sanata sit, Matth. 9:20, 22, et in genere, quotquot tetigerunt fimbriam vestimenti Ipsius, sanati fuerint, Matth. 14:36; Marcus 6:56 significabat quod ex Divino in extremis seu ultimis exiret salus; nam quod in ultimis boni et veri, quae a Divino, sit robur et potentia videatur n. 9836, et quoque quod ibi responsa, n. 9905:

apud Matthaeum, Jesus de Scribis et Pharisaeis, quod omnia opera sua faciant ut spectentur ab hominibus, quod dilatent 5 phylacteria sua, et magnificent fimbrias palliorum suorum, 23:5;

ibi manifeste patet quod ‘fimbriae pallii’ sint externa quae visui exstant, et quod illas ‘magnificare’ sit opera facere in externis, ut appareant seu spectentur:

[4] apud Jeremiam,

Peccatum peccavit Hierosolyma, immundities ejus in fimbriis ejus, Threni i (8, ) 9; ‘immundities in fimbriis’ pro in factis et dictis, ita in extremis, extrema enim trahunt suam essentiam ab interioribus, 6 quapropter cum interiora immunda sunt, etiam extrema immunda sunt, tametsi immunditiae non apparent coram hominibus, ex causa 7 quia homines formam externam spectant, et sic non vident interiora; sed usque immunditiae illae quae in interioribus, apparent coram angelis, et quoque deteguntur apud unumquemvis in altera vita, nam ibi auferuntur externa; inde 8 patet qualia fuerunt 9 opera in sua essentia:

[5] apud Nahum, Retegam fimbrias tuas super facies tuas, et ostendam gentibus nuditatem tuam, 3:5;

‘retegere fimbrias super facies’ est 10 removere externa ut appareant 11 interna, 12 externa enim, quae naturalis hominis, variis modis occultant 11 interna, quae sunt hypocrises, doli, mendacia, odia, vindictae, adulteria, et similia alia, quapropter cum 13 externa auferuntur, apparent 14 interna in sua immunditie et foeditate 15 :

apud Jeremiam,

[6] Si dixeris in corde tuo, Quare obtigerunt mihi haec, propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt fimbriae tuae, violati sunt calcanei tui. 16 Ego denudabo fimbrias tuas super facies tuas, ut videantur ignominia tua, adulteria tua, 13:22, 26 [, 27];

ibi de abominationibus Hierosolymae; ‘revelare fimbrias’ et ‘denudare illas’ pro auferre 17 externa, quae velant et abscondunt, ut interiora videantur; homo enim malus discit mentiri bonum, honestum, et sincerum, famae, honoris, et lucri causa, 18 cum tamen intus recondita habet mala 19 et falsa variorum generum; quia per ‘fimbrias’ significantur externa, ideo etiam dicitur de ‘calcaneis’, quoniam calcanei sunt infima naturalis, videatur n. 259, 4938 seq. , 4940-4951. Ex his nunc constat quod per ‘fimbrias pallii’ significentur bona et vera in ultimis seu extremis, quae sunt in mundo naturali.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. quo

3. significentur Divina Vera in ultimis, qualia sunt sensus literalis

4. In the Manuscript, the Scripture quotations which follow, and the comments on them, appear in the following order: Nahum 3:5; Jer. 13:22, 26; Threni 1:9; Matth. 23:5; Matth. 9:20, 22; Matth. 14:36; Marcus 6:56.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. quando

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. patent

9. interioris opera

10. aperire extrema

11. interiora

12. extrema

13. extrema illa reteguntur

14. interiora

15. The Manuscript inserts, quae sunt mala et falsa plurium generum.

16. The Manuscript inserts Quia.

17. extrema

18. The Manuscript inserts quod fit per externa, .

19. quae sunt odia, vindictae, adulteria, blasphemiae

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.