圣经文本

 

Exodus第27章:1

学习

       

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#270

学习本章节

  
/962  
  

270. "Habentem cornua septem" significat Ipsius Omnipotentiam. Saepius in Verbo nominatur "cornu," et per id ubivis significatur potentia; quare ubi "cornu" dicitur de Domino, significatur Omnipotentia: quod "cornua septem" dicantur, est quia "septem" significant omne (10), ita Omnipotentiam. Quod "cornu" significet potentiam, et cum de Domino, Omnipotentiam, constare potest a sequentibus locis:

"Qui laetantur super non re, qui dicunt, Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nos Cornua," (Amos 6:13);

Dixi impiis, Ne attollite Cornu, ne attollite in altum Cornu vestrum, omnia Cornua impiorum amputabo; exaltabuntur Cornua justi," (Psalm. 75:5-6, 11 (B.A. 4-5, 10));

"Jehovah exaltavit Cornu inimicorum tuorum," (Threni 2:17); 1

"Excisum est Cornu Moabi, et brachium ejus fractum est," (Jeremias 48:25);

"Latere et humero impellitis, et Cornibus vestris feritis omnes oves infirmas," (Ezechiel 34:21);

"Jehovah exaltavit Cornu populi Sui," (Psalm. 148:14);

"Jehovah Deus Zebaoth, Decus fortitudinis eorum 2 exaltavit Cornu nostrum," (Psalm. 89:18 (B.A. 17));

"Splendor Jehovae Dei sicut Lux erit, Cornua e manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius," (Habakuk 3:4);

"Brachium Meum corroborabit Davidem, et in Nomine Meo exaltabitur Cornu ejus," (Psalm. 89:22, 25 (B.A. 21, 24)); 3

"Jehovah robur meum, petra mea, Cornu meum," (Psalm. 18:2; 4 2 Samuelis 22:3);

"Surge filia Sionis, quia Cornu tuum faciam ferrum, ut comminuas populos multos," (Micham 4:13);

"Dominus 5 destruxit in excandescentia Sua munimentum filiae Jehudae, et abscidit omne Cornu Israelis," (Threni 2:(2,) 3).

Potentiae etiam significantur Per Cornua draconis, (Apocalypsis 12:3);

Per Cornua bestiae ascendentis ex mari, (Apocalypsis 13:1);

Per Cornua bestiae coccineae, super qua mulier sedit, (Apocalypsis 17:3, 7, 12); 6 Per Cornua arietis et hirci, (Daniel 8:3-4, 5, 7-12, 21, 25);

Per Cornua bestiae ascendentis ex mari, (Daniel 7:3, 7-8, 20-21, 23-24);

Per quatuor Cornua, quae disperserunt Jehudam et Israelem, (Sacharias 2:1-4 (B.A. 1:18-21));

Per Cornua Altarium, holocausti et suffitus, (Exodus 27:2; 30:2-3, 10);

per haec significabatur potentia Divini Veri in Ecclesia: ac vicissim quod potentia peritura sit per "Cornua Altarium in Bethele," apud Amos:

"Visitabo super praevaricationes Israelis, visitabo super Altaria Bethelis, ut exscindantur Cornua Altaris, et cadant in terram," (3:14).

脚注:

1. 17 pro "13"

2. eorum pro "nostrae"

3. 22, 25 pro "21, 22, 25"

4. 2 pro "2, 3"

5. Dominus pro "Jehovah"

6. xvii. pro "xvi."

  
/962  
  

圣经文本

 

Psalmi第76章

学习

   

1 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.

2 Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Deum, et intendit mihi.

3 In die tribulationis meæ Deum exquisivi ; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea ;

4 memor fui Dei, et delectatus sum ; et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.

5 Anticipaverunt vigilias oculi mei ; turbatus sum, et non sum locutus.

6 Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui.

7 Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

8 Numquid in æternum projiciet Deus ? aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?

9 aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem ?

10 aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ?

11 Et dixi : Nunc cœpi ; hæc mutatio dexteræ Excelsi.

12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum ;

13 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.

14 Deus, in sancto via tua : quis Deus magnus sicut Deus noster ?

15 Tu es Deus qui facis mirabilia : notam fecisti in populis virtutem tuam.

16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.

17 Viderunt te aquæ, Deus ; viderunt te aquæ, et timuerunt ; et turbatæ sunt abyssi.

18 Multitudo sonitus aquarum ; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt ;

19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ; commota est, et contremuit terra.

20 In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.

21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.