圣经文本

 

Exodus第26章:5

学习

       

5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9786

学习本章节

  
/10837  
  

9786. ‘Ordinabit illud Aharon et filii ejus’: quod significet perpetuum influxum a Domino, constat ex significatione ‘ordinare’ cum de 1 Domino, Qui repraesentabatur per Aharonem, quod sit influxus, nam omnis communicatio Divini Boni et Divini Veri a Domino, et omnis conjunctio cum Ipso fit per influxum; sunt angeli et homines formae recipientes; quod influxus perpetuus significetur, est quia agitur de ordinatione lucernae a vespera usque ad mane, per quod significatur jugiter et perpetuo; quod a Domino, est quia per Aharonem repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, et per filios ejus quoad Divinum Verum, de quibus in sequentibus.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.