29
Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
29
Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
9197. ‘Quia peregrini fuistis in terra Aegypti’: quod significet quod a falsis et malis tutati sint cum infestati ab infernalibus, constat ex illis quae de afflictione et oppressiones filiorum Israelis in Aegypto, et de tutatione eorum et tandem 1 eductione inde, Exod. vii-xi, xiii, xiv, dicta sunt, ubi ostensum 2 quod afflictiones et oppressiones 3 filiorum Israelis in Aegypto significaverint infestationes fidelium qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, ab infernalibus ante Adventum Domini; et quod tutatio et eductio filiorum Israelis e terra Aegypti significaverint tutationem et liberationem eorum qui ab Ecclesia spirituali 4 , a Domino cum in mundo fuit, et cum 5 resurrexit; sed haec singula nunc iterum exponere nimis prolixum foret; videantur quae ad supradicta capita Exodi 6 ostensa sunt, imprimis quae n. 6854, 7 6914, 7035, 7091, 7474, 7828, 7932, 8018, 8054, 8099, 8159, 8321.
脚注:
1. de
2. The Manuscript inserts est.
3. illorum ibi
4. illa Ecclesia
5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
6. in supracitatis Capitibus
7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.