圣经文本

 

Exodus第20章

学习

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2826

学习本章节

  
/10837  
  

2826. ‘Quia nunc novi quod timeas Deum tu’: quod significet glorificationem ex Amore Divino, constat a significatione ‘nosse’ cum praedicatur de Divino Domini, quod non aliud sit quam uniri, seu quod idem, glorificari; uniebatur enim 1 Humanum Divino per tentationes, n. 1737, 1813; et a significatione ‘timere Deum’, seu timoris Dei, quod hic sit Amor Divinus; qui quia praedicatur de Rationali Divino Domini quoad verum, dicitur hic ‘timere Deum’, non timere Jehovam, cum enim agitur de vero dicitur Deus, cum de bono Jehovah, n. 2586, 2769, 2822; quod Amor Divinus sit per quem Dominus univit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, seu quod idem, Se glorificavit, videatur n. 1812, 1813, 2253. Quid ‘timere Deum’ significet in Verbo, constare potest a locis ibi plurimis quoad sensum internum intellectis; 2 timor Dei ibi significat cultum, et quidem cultum vel ex timore, vel ex bono fidei, vel ex bono amoris; cultum ex timore cum agitur de non regeneratis, cultum ex bono fidei cum de regeneratis spiritualibus, et cultum ex bono amoris cum de regeneratis caelestibus.

[2] Quod 3 I. Timor Dei in genere significet cultum, patet in libro Regum, Filii Israelis... timuerunt deos alios, et ambulaverunt in statutis gentium:... gentes missae in Samariam... principio non timuerunt Jehovam, quare misit Jehovah in eos leones; ...

et venit e sacerdotibus, quos captivos fecerunt in Samaria, et habitabat in Bethel, et fuit docens eos, quomodo timerent Jehovam.... Pepigerat Jehovah foedus cum filiis Israelis, et praeceperat eis, Non timebitis deos alienos, nec incurvabitis vos eis, et non servietis eis, nec sacrificabitis eis, sed Jehovam timebitis, ... et Ipsi incurvabitis vos, et Ipsi sacrificabitis, 2 Reg. 17:7, 8, 24, 25, 28, 32, 33, 35-37,

41; ubi ‘timere’ manifeste pro colere:

apud Esaiam,

Propterea quod appropinquavit populus iste ore suo, et labiis suis honoraverunt Me, et cor eorum elongavit se a Me, et fuit timor eorum pro Me mandatum hominum edoctum, 29:13;

ubi ‘timor eorum pro Me’ pro cultu in genere, nam dicitur quod timor ille fuerit mandatum hominum:

apud Lucam, Judex quidam erat in urbe aliqua, Deum non timens, et hominem non reverens, 18:2;

‘Deum non timens’ pro non colens.

[3] II. Quod timor Dei significet cultum ex timore cum agitur de non regeneratis, patet ab his locis:

apud Mosen,

Cum promulgaretur Lex super monte Sinai, dixit populus ad Mosen, Loquere tu nobiscum, et audiemus, et ne loquatur nobiscum Deus, ne forte moriamur, et dixit Moses ad populum, ... Quia propter tentare vos venit Deus, et propter ut sit timor Ipsius super facies vestras, ne peccetis, Exod. 20:19, 20 4 : et alibi,

Nunc quare moriemur, quia comedit nos ignis magnus hic si addentes nos audire vocem Jehovae Dei nostri amplius, et moriemur; ... appropinqua tu, et audi omne quod dicet Jehovah Deus noster, et tu loquere ad nos, omne quod dicet Jehovah Deus noster ad te, et audiemus, et faciemus. Et Jehovah dixit ad Mose: Quis dabit, et erit cor eorum hoc illis ad timendum Me, et ad custodiendum omnia praecepta Mea, omnibus diebus 5 , Deut. 5:22, 24, 26 [KJV Deut. 5:25, 27, 29];

ibi ‘timor Dei super facies vestras ne peccetis’, et ‘cor ad timendum Me, et ad custodiendum omnia praecepta Mea’ significat cultum ex timore respective ad illos quia tales; qui enim in cultu externo sunt, nullo interno, per timorem ad observantiam legis et' obsequium feruntur, sed usque non veniunt in cultum internum seu in timore sanctum, nisi in bono vitae sint, et sciant quid internum, et credant:

apud eundem,

Si non serves ad faciendum omnia verba Legis hujus scripta in libro hoc, ad timendum nomen honorabile et terribile hoc Jehovam Deum tuum, mirabiles reddet Jehovah plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et certas, et morbos malos et certos, et reducet in te omnem languorem Aegypti, a quibus times tibi, et haerebunt in te, Deut. 28:58-60;

hic quoque ‘timere nomen honorabile et terribile Jehovam Deum’ est colere ex timore, quod ut esset apud tales, omnia mala usque ad maledictiones 6 tribuebantur Jehovae, n. 592, 2335, 2395, 2447:

apud Jeremiam,

Castigabit te malitia tua, et aversiones tuae corripient et scito et vide, quod malum et amarum relinquere te Jehovam Deum tuum, et non pavorem Mei esse in te, 2:19:

apud Lucam,

Dico vobis, Ne timete vobis ab iis qui occidunt corpus, postea autem non habent amplius quid facere; monstrabo autem vobis, quem timere debeatis, timete Ipsum, qui postquam occidit potestatem habet injiciendi in gehennam, immo dico vobis, Hunc timete, 12:4, 5; Matth. 10:28;

hic quoque ‘timere Deum’ involvit cultum ex aliquo timore, quia timor adigebat eos ad 7 obsequium, ut dictum.

[4] III. Quod timere Deum seu Jehovam significet cultum ex bono fidei, ubi agitur de regeneratis spiritualibus, patet ex his locis, apud Mosen Rex scribet sibi exemplar Legis hujus super libro coram sacerdotibus Levitis, et erit cum illo, et leget in illo omnibus diebus vitae suae, propterea ut discat timere Jehovam Deum suum, ad servandum omnia verba Legis hujus, et statuta haec ad faciendum illa, Deut. 17:[18], 19; ‘rex’ in sensu interno pro vero fidei, regium enim repraesentabat regnum Domini spirituale, n. 1672, 1728, 2015, 2069, inde ‘timere Jehovam Deum suam’ est colere Ipsum ex vero fidei, quod quia inseparabile est a bono charitatis, describitur per ‘servare verba legis et statuta ad faciendum illa’:

apud Samuelem,

Ecce dedit Jehovah super vos regem, si timueritis Jehovam, et serviveritis Ipsi, et auscultaveritis voci Ipsius, ... eritis etiam vos, et etiam rex qui regnat super vos, post Jehovam Deum vestrum, [1 Sam. 12:13], 1 Sam. 12:14; hic quoque in sensu interno ‘timere Jehovam’ pro colere ex bono et vero fidei, ut prius, quia agitur de rege seu regio:

[5] apud Joshuam,

Nunc timete Jehovam, et servite Ipsi in integritate et 8 veritate, et removete deos, quibus serviverunt patres vestri, 24:14;

ubi etiam ‘timere Jehovam’ pro colere ex bono et vero, quod est hominis spiritualis, ‘integritas’ enim praedicatur de bono fidei, n. 612, ‘veritas’ de vero fidei:

apud Jeremiam,

Erunt Mihi in populum, et Ego ero eis in Deum, et dabo eis cor unum, et viam unam, ad timendum Me omnibus diebus, ad bonum eis et filiis eorum post illos, et pangam eis foedus saeculi, quod non revertar a post illos, ad benefaciendum eis, et timorem Meum dabo in cor eorum, pro non recedere a Me, [38], 39, 40; quod hic ‘timere Deum’ sit colere ex bono et vero fidei, constare potest a serie, et ex eo quod dicatur ‘populus’ ac ‘Deus; ’ quod ‘populus’ praedicetur de illis qui in vero fidei sunt, videatur n. 1259, 1260, quod ‘Deus’ dicatur ubi agitur de vero, n. 2586, 2769, 2807f. :

apud Esaiam,

Honorabunt Te populus robustus, urbs gentium validarum timebunt Te, 25:3;

ubi etiam ‘timere Deum’ pro colere ex vero spirituali; praedicatur enim de ‘populo’ et de ‘urbe’; quod ‘urbs’ sit doctrinale verum, videatur n. 402, 2268, 2449, 2451:

[6] apud Davidem,

Quis hic vir timens Jehovae, docebit illum viam quam eligat, Ps. 25:12;

ubi ‘vir timens Jehovae’ pro colente Ipsum; quod de spirituali homine patet inde quod dicatur, ‘docebit illum viam’; quod ‘via’ sit verum videatur n. 627, 2333:

apud eundem,

Beatus omnis timens Jehovae, ambulans in viis Ipsius, Ps. 128:1;

similiter:

apud eundem,

Timentes Jehovam glorificabunt Ipsum, omne semen Jacob glorificabunt Ipsum, et metuent ab Ipso omne semen Israelis

Ps. 22:24 [KJV Ps. 22:23];

ubi ‘metuere ab Ipso’ pro colere ex vero fidei, semen enim Israelis est spirituale Ecclesiae, seu 9 bonum et verum fidei, n. 1025, 1447, 1610:

apud Mosen,

Nunc Israel, quid Jehovah Deus tuus petens a te, quin ad timendum Jehovam Deum tuum, ad ambulandum in omnibus viis Ipsius, et ad amandum Ipsum, et ad serviendum Jehovae Deo tuo, in toto corde tuo, et in tota anima tua, ad servandum praecepta Jehovae, et statuta Ipsius? Deut. 10:12, 13;

ibi describitur quid est ‘timere Deum’ apud spiritualem hominem qui est ‘Israel’, nempe quod sit ‘ambulare in viis Jehovae, amare Ipsum, servire Ipsi, et servare praecepta et statuta’:

apud Johannem, Vidi angelum volantem in medio caeli, habentem evangelium aeternum, ... dicentem voce magna, Timete Deum, et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius, Apoc. xiv

6, 7; ibi ‘timere Deum’ pro cultu sancto ex bono et vero fidei:

apud Lucam, Jesus dixit paralytico, Surge et tollens lectum tuum abi in domum tuam, ... unde stupor invasit omnes, et glorificabant Deum, et impleti sunt timore, 5:24-26;

ubi ‘timor’ pro timore sancto, qualis illorum qui per verum fide initiantur in bonum amoris.

[7] IV. Quod timere Deum seu Jehovam significet cultum ex bono amoris, cum agitur de regeneratis caelestibus apud Malachiam, Foedus Meum fuit cum Levi vitarum et pacis, et dedi ea illi timore, et timuit Me, et pro nomine Meo 10 contritus est ille, lex veritatis fuit in ore illius, et perversitas non in labiis ejus in pace et rectitudine ambulavit Mecum, 2:5, 6;

ubi de Domino, Qui hic est ‘Levi’ in sensu interno; ‘Levi’ significat sacerdotium, et significat amorem; ‘timor’ ibi pro bono Divini amoris, ‘lex veritatis’ pro vero illius, ‘pax et rectitudo’ pro utroque:

[8] apud Esaiam,

Egredietur virga e stirpe Jishaii, et surculus e radicibus ejus crescet, et requiescet super Ipso spiritus Jehovae, spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Jehovae, et 11 odorari Ipsius in timore Jehovae, 11:1-3;

ubi etiam de Domino; ‘spiritus scientiae et timoris Jehovae’ pro Divino amore veri, ‘odorari Ipsius in timore Jehovae’ pro Divino amore boni:

[9] apud Davidem, Praecepta Jehovae recta, laetificantia cor, praeceptum Jehovae purum illuminans oculos, timor Jehovae mundus stans in perpetuum, judicia Jehovae veritas, justificata una, Ps. 19:9, 10 [KJV ps. 198, 9];

ubi ‘timor Jehovae mundus’ pro amore, ‘judicia Jehovae veritas’ pro fide; quod ‘justitia’ praedicetur de bono quod est amoris, ‘judicia’ de vero quod est fidei, videatur n. 2235, quae ‘justificata una’ dicuntur, cura verum sit bonum, seu cum fides sit charitas:

[10] apud eundem,

Ecce oculus Jehovae ad timentes Ipsum, ad exspectantes misericordiam Ipsius, Ps. 33:18: et alibi, Jehovah non in fortitudine equi delectatur, non in cruribus viri placet; placitum Jehovae in timentibus Ipsum, et exspectantibus misericordiam Ipsius, Ps. 147:10, 11;

‘fortitudo equi’ pro 12 propria potentia verum cogitandi; quod ‘equus’ sit intellectuale, videatur n. 2760-2762; ‘crura viri’ pro 13 propria potentia bonum faciendi, ‘timentes Jehovam’ pro colentibus Ipsum ex amore veri, et ‘exspectantes misericordiam Ipsius’ pro colentibus ex amore boni; ubi apud Prophetas de bono, etiam de vero, et ubi de vero, etiam de bono, dicitur, ob conjugium caeleste boni et veri in singulis, videatur n. 683, 793, 801, 2516, 2712, 2731:

[11] apud eundem,

Jehovah benedicet domui Israelis, benedicet domui Aharonis, benedicet timentibus Jehovam parvis cum magnis, Ps.

115:12, 13;

hic ‘timentes Jehovam’ pro colentibus ex bono fidei, quod est ‘domus Israelis’, et ex bono amoris, quod est ‘domus Aharonis’, utrumque ob conjugium caeleste in singulis Verbi, ut dictum:

[12] apud Esaiam,

Erit veritas temporum tuorum robur salutum, sapientia et scientia, et timor Jehovae ipse thesaurus, 33:6;

ubi ‘sapientia et scientia’ pro bono fidei conjuncto cum ejus vero, ‘timor Jehovae’ pro bono amoris:

apud eundem,

Quis in vobis timens Jehovae, auscultans voci servi Ipsius, 50:10;

‘timens Jehovae’ pro colente ex amore, auscultans voci servi Ipsius: pro colente ex fide; cum unum est alterius, tunc est conjugium caeleste.

[13] Ex his quae allata sunt ex Verbo, constare potest quod ‘timor Dei’ sit cultus vel ex timore, vel ex bono fidei, vel ex bono amoris; 14 ast quanto plus timoris est in cultu, tanto minus est fidei, et tanto adhuc minus amoris 15 ; et vicissim, quanto plus fidei est in cultu, et adhuc magis quanto plus amoris, tanto minus timoris est; inest quidem omni cultui timor, sed sub alia specie et alio habitu, est timor sanctus: sed timor sanctus non ita est timor pro inferno 16 et pro damnatione sed ne quicquam faciant aut cogitent contra Dominum et contra proximum, ita ne quicquam contra bonum amoris et verum fidei est aversatio, quae est limes sancti fidei et sancti amoris ab una parte 17 et quia non timor pro inferno et damnatione, ut dictum, est illi qui in bono fidei, minus qui in bono amoris sunt, hoc est, qui in Domino, ideo

[14] V. Timere etiam significat diffidere, aut fidem 16 et amorem non habere, ut apud Esaiam,

Sic dixit Creator tuus, Jacob, et Formator tuus, Israel, Ne timeto, quia redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu, 43:1, 5; 44:8:

apud Lucam,

Juramentum, quod juravit Abrahamo patri nostro, daturum nobis, ut 18 sine timore e manu hostium nostrorum erepti, serviamus Ipsi in sanctitate et justitia coram Ipso, 1:73, 74 [75]:

apud eundem,

Ne time tibi, parve grex, quia placuit Patri vestro vobis dare regnum, 12:32:

apud Marcum,

Jesus dixit archisynagogo, Ne timeto, modo crede, 5:36;

Luc. 8:49, 50:

19 apud eundem,

Jesus dixit, Quid timidi estis adeo? quomodo non habetis fidem? 4:40:

apud Lucam,

Pili capitis vestri numerati sunt, ideo ne timete, multis passeribus praestantiores estis, 12:7: in 20 his locis ‘timere’ est diffidere, seu fidem et amorem non habere.

脚注:

1. Humano, in the First Latin Edition

2. The Manuscript has ubi Timor Dei

3. This number and the four later ones dividing the paragraph are interpolations in the Manuscript Sect. , in the First Latin Edition was there written after II, but directions are given for their transposition, which involved the omission of inde factum before Quod, and ut before patet.

4. The Hebrew numbers these 16, 17, as does Schmidius who inserts ne timeatis before quia.

5. The Manuscript inserts propterea ut benefiat illis et filiis eorum in sempiternum.

6. The Manuscript has tribuant

7. The Manuscript has adorationem

8. The Manuscript inserts in.

9. The Manuscript has fides

10. In Apocalypsis Explicata 444 Swedenborg has timuit ille sibi.

11. Schmidius has suffire, the KJV (1611) shall make him of quick understanding'; the Revised Version (1881-1885) ‘his delight shall be’, but in the margin the Hebrew ‘scent’. The Hebrew root is [ ] (ruah) which often expresses pleasure; cf. Lev. 26:31; Gen. 8:21.

12. The Manuscript inserts proprio intellectuali se.

13. The Manuscript inserts voluntaria seu.

14. The Manuscript has at

15. The Manuscript inserts est.

16. The Manuscript has aut

17. The Manuscript has hinc quia nullus

18. This is the order in Greek, i. e. [ ]

19. The Manuscript inserts et alibi.

20. The Manuscript has quibus

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2015

学习本章节

  
/10837  
  

2015. Quod ‘reges ex te exibunt’ significet quod ab Ipso omne verum, constat a significatione ‘regis’ in Verbo tam historico quam prophetico quod sit verum, ut dictum n. 1672, sed nondum ita ostensum; ex significatione ‘gentium’ quod sint bona, et ex significatione ‘regum’ quod sint vera, constare potest qualis est sensu: internus Verbi, tum quam remotus sit a sensu litterae: qui legit Verbum cumprimis historicum, nusquam aliter credit quam quod ‘gentes’ ibi sint gentes, et ‘reges’ ibi sint reges, et sic quod agatur de 1 gentibus in ipsissimo Verbo quae nominantur, deque regibus; sed idea gentium tum regum, prorsus perit cum excipitur ab angelis, et loco eorum succedit bonum et verum; hoc non potest non apparere ut peregrinum immo ut paradoxon, sed usque ita se habet; constare quoque cuivis potest ex eo, si in Verbo significarentur gentes per ‘gentes’, et rege: per ‘reges’, tunc Verbum Domini 2 vix plus involveret quam aliud quoddam historicum aut aliud scriptum et sic foret mundanum, cum tamen in Verbo nihil non est Divinum, ita caeleste et spirituale;

[2] ut solum in hoc versu, quod ‘Abraham fructificaretur, et daretur in gentes atque reges ex illo exirent’, quid hoc nisi mere mundanum, et prorsus nihil caeleste; est enim in illis modo gloria mundi quae plane 3 nihil es in caelo; at si Verbum Domini, erit gloria caeli et nulla mundi; quare etiam sensus litterae prorsus obliteratur et evanescit cum transit in caelum, et purificatur ita 4 ut nihil mundani immixtum sit, nam per ‘Abraham’ non intelligitur Abraham sed Dominus, per fructificari non posteritas ejus quae cresceret in valde valde sed bonum Humanae Essentiae Domini in infinitum; per ‘gentes’ non gentes sed bona; et per ‘reges’ non reges sed vera; manente usque historico secundum sensum litterae in sua veritate, nam verum erat quod ita dictum Abrahamo, tum quod ita fructificatus, et quod fuerint gentes ex eo, tum etiam reges.

[3] Quod ‘reges’ significent vera, constare potest ex his locis:

apud Esaiam,

Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; ... suges lac gentium et uber regum suges, 60:10, 16;

quid ‘sugere lac gentium, et uber regum’, nusquam patet ex littera sed ex sensu interno, in quo est donari bonis et instrui veris:

apud Jeremiam,

Intrabunt per portas civitatis hujus reges, et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes curru et equis, 17:25; 22:4;

‘equitare curru et equis’ est propheticum, quod significat abundantiam intellectualium, ut a permultis apud Prophetas constare potest; ita quod ‘per portas civitatis intrabunt reges’ 5 significetur in sensu interno quod imbuerentur veris fidei; hic Verbi sensus est caelestis in quem mundanus litterae transit:

[4] apud eundem,

Jehovah sprevit in indignatione irae Suae regem et sacerdotem... subsiderunt in terram portae Zionis, perdidit et confregit vectes ejus; rex et principes inter gentes, non lex, Thren. 2:6, 9;

ibi ‘rex’ pro vero fidei: ‘sacerdos’ pro bono charitatis: ‘Zion’ pro Ecclesia, quae ‘perditur, et cujus vectes confringuntur’: inde ‘rex et principes inter gentes’, hoc est, verum et illa quae sunt veri, exulabunt usque adeo ut ‘non sit lex’, hoc est, aliquid doctrinae fidei 6 :

apud Esaiam,

Antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, relinquetur humus, quam tu fastidis coram binis regibus suis, 7:16;

ubi de Adventu Domini: ‘humus quae relinquetur’ pro fide quae tunc nulla, cujus vera sunt ‘reges’ quae ‘fastidirentur’:

[5] apud eundem,

Tollam ad gentes manum Meam, et ad populos exaltabo signum Meum, et afferent filios tuos in sinu, et filiae tuae super humero apportabuntur, erunt reges nutritii tui, et dominae eorum lactatrices tuae, 49:22, 23;

‘gentes et filiae’ pro bonis; ‘populi et filii’ pro veris, ut in Parte Prima ostensum; quod ‘gentes’ pro bonis, n. 1259, 1260, 1416, 1849: quod ‘filiae’ similiter, n. 489-491: ‘populi’ pro veris, n. 1259, 1260; quod ‘filii’ similiter, n. 489, 491, 533, 1147: ‘reges’ itaque pro veris in genere ex quibus nutrientur, et ‘dominae’ pro bonis ex quibus lactabuntur; sive dicas bona et vera, sive illos qui in bonis et veris, idem est:

[6] apud eundem,

7 Asperget gentes multas, super illo compriment reges os suum, quia quod narratum est illis, viderunt, et quod non audiverunt, intellexerunt, 52:15;

ubi de Adventu Domini; 8 ‘gentes’ pro illis qui bonis afficiuntur, ‘reges’ pro illis qui veris':

apud Davidem,

Nunc reges intelligentes sitis, erudimini judices terrae; servite Jehovae in timore, et exsultate in tremore; osculamini Filium, ne forte irascatur, et pereatis in via, Ps. 2:10-12;

‘reges’ pro illis qui in veris sunt; qui quoque ex veris passim vocantur ‘filii regis’; ‘Filius’ hic pro Domino, Qui hic Filius dicitur 9 , quia est ipsum Verum, et ab Ipso omne verum:

[7] apud Johannem, Canent canticum novum, Dignus es qui accipias Librum, et aperias sigilla ejus; ... fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, ut regnemus super terra, Apoc. 5:9, 10;

ubi qui in veris sunt, appellantur ‘reges’; Dominus etiam illos appellat filios regni, apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen est Filius hominis, ager est mundus, semen sunt filii regni, et zizania sunt filii mali, 13:37, 38:

apud Johannem, Sextus angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, cujus exsiccata est aqua, ut pararetur via regum, qui ab oriente solis, Apoc. 16:12;

quod per ‘Euphratem’ non significetur Euphrates, nec per ‘reges ab oriente solis’ reges inde, constat; quid per ‘Euphratem’, videatur n. 120, 1585, 1866; inde patet quid ‘via regum qui ab oriente solis’ quod sint vera fidei quae a bonis amoris:

[8] apud eundem,

Gentes quae salvantur, in luce ejus ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in eam, Apoc. 21:24;

ubi ‘gentes’ pro illis qui sunt in bonis; ‘reges terrae’ pro illis qui sunt in veris, quod etiam inde liquet quia ibi prophetica sunt non historica:

apud eundem,

Cum meretrice magna, sedente super aquis multis, scortati sunt reges terrae, et inebriati sunt vino scortationis ejus, Apoc. 17:2: et alibi, Babylon ex vino [furoris] scortationis suae potavit omnes gentes, et reges terrae cum ea scortati sunt, Apoc. 18:1, 3, 9;

ibi similiter quod per ‘reges terrae’ non significentur reges, constat, agitur enim de falsificatione et adulteratione doctrinae fidei, hoc est, veri, quae est ‘scortatio’; ‘reges terrae’ pro veris quae falsificata et 10 adulterata:

[9] apud eundem,

Decem cornua quae vidisti, decem reges sunt, qui nondum regnum acceperunt, sed 11 potestatem tanquam reges 12 unam horam accipiunt cum bestia; hi unam mentem habebunt, et potentiam et potestatem suam tradent bestiae, Apoc. 17:12, 13;

quod hic reges non sint reges, cuivis quoque patet, alioquin prorsus non 13 intelligibile foret quod ‘decem reges tanquam reges 12 unam horam potestatem 14 acciperent’; similiter quae apud eundem,

Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum exercitu ejus, Apoc. 19:19;

quod ‘sedens super equo’ sit Verbum Dei, aperte dicitur, ibid. vers. 13, contra quod congregati dicuntur reges terrae; ‘bestia’ pro bonis amoris profanatis, ‘reges’ pro veris fidei adulteratis; ‘reges terrae’ dicuntur quia intra Ecclesiam; quod ‘terra’ sit Ecclesia, n. 662, 1066, 1067, 1262; ‘equus albus’ pro intellectu veri; ‘sedens super equo’ pro Verbo. Adhuc manifestius apud Danielem, cap. xi, ubi agitur de bello inter ‘regem meridiei’, et ‘regem septentrionis’, per quae significantur vera et falsa quae pugnarunt; pugnae per bellum historice etiam ibi describuntur.

[10] Quia ‘rex’ significat verum, constare potest quid in sensu interno sit quod Dominus dicatur Rex, tum etiam Sacerdos, ut et quid apud Dominum repraesentarunt reges, et quid sacerdotes; ‘reges’ repraesentarunt Divinum Ipsius Verum, et ‘sacerdotes’ Divinum Ipsius Bonum; omnes leges ordinis quibus Dominus gubernat universum ut Rex, sunt vera; omnes autem leges quibus gubernat universum ut Sacerdos et quibus etiam ipsa vera regit, sunt bona; nam regimen ex solis veris damnaret unumquemvis ad infernum, sed regimen ex bonis, tollit inde, et elevat in caelum, videatur n. 1728; quia haec bina apud Dominum sunt conjuncta, etiam antiquitus repraesentabatur per regium conjunctum sacerdotali, ut apud Malchizedekum qui fuit rex Shalem et simul sacerdos Deo Altissimo, Gen. 14:18;

et postea apud Judaeos ubi Ecclesia repraesentativa, in sua forma instituta, per judices et sacerdotes, dein per reges;

[11] at quia ‘reges’ repraesentarent vera, quae non imperare debuerunt, ex causa, ut dictum, quia damnant, ideo id 15 tantum displicuit ut increparentur, et descriptum quale sit verum in se spectatum, per jus regis, 1 Sam. 8:11-18, et prius per Mosen, Deut. 17:14-18, mandatum quod eligerent verum genuinum quod ex bono, non spurium, et quod illud non ratiociniis et scientificis conspurcarent; haec sunt quae involvit praescriptio de rege apud Mosen loco citato, quod nusquam aliquis ex sensu litterae videre potest, sed usque patet ex singulis in sensu interno, et inde quod nihil aliud per ‘regem’ et ‘regium’ repraesentatum et significatum fuerit quam verum.

脚注:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. The Manuscript has Verbum Domini after involveret.

3. The Manuscript has prorsus.

4. The Manuscript has adeo.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts hic sensus est internus.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript transposes these two clauses.

9. The Manuscript has vocatur.

10. The Manuscript has seu.

11. The Manuscript and the First Latin Edition omit this.

12. The Manuscript has 10 reges, but it is included in AR and AE.

13. The Manuscript has nullum.

14. The Manuscript has potestatem before tanquam.

15. The Manuscript has in.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.