圣经文本

 

Exodus第20章

学习

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#969

学习本章节

  
/1232  
  

969. [Vers. 4.] "Et tertius angelus effudit phialam suam in fluvios et in fontes aquarum." - Quod significet statum ecclesiae manifestatum quoad facultatem intelligendi vera Verbi constat ex significatione "angeli effundentis phialam", quod sit status ecclesiae manifestatus (ut supra, n. 960, 961, 965): ex significatione "fluviorum", quod sint talia quae intelligentiae sunt, et inde quae facultatis intelligendi (de qua, n. 518); et ex significatione "fontium aquarum", quod sint vera Verbi (de qua, n. 483); exinde patet, quod per quod "tertius angelus effuderit phialam suam in fluvios et in fontes aquarum", significetur status ecclesiae manifestatus quoad facultatem intelligendi vera Verbi.

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.)

Homo ita creatus est ut sit imago caeli et imago mundi, est enim microcosmus; nascitur homo a parentibus imago mundi, ac denuo nascitur ut sit imago caeli: denuo nasci est regenerari, ac regeneratur a Domino per vera ex Verbo et per vitam secundum illa. Homo imago mundi est quoad mentem suam naturalem, ac imago caeli est quoad mentem spiritualem; mens naturalis, quae est mundus, est infra, et mens spiritualis, quae est caelum, est supra. Mens naturalis est plena omnis generis malis, sicut furtis, adulteriis, homicidiis, falsis testimoniis, concupiscentiis, immo blasphemiis et profanationibus Dei. Haec mala et plura alia in illa mente resident, sunt enim amores illorum ibi, et inde jucunda cogitandi, volendi et faciendi illa; haec innata sunt illi menti ex parentibus, nam homo in ea quae in illa mente sunt nascitur et adolescit; coercetur modo per vincula juris civilis et per vincula vitae moralis, a faciendo illa, et sic a manifestando nisus pravae voluntatis suae. Quis non potest videre quod Dominus non possit e caelo influere apud hominem, ac docere illum et ducere illum, antequam illa mala remota sunt? Obstant enim, repellunt, pervertunt, et suffocant vera et bona caeli, quae e superiore instant, incumbunt, ac influere nituntur; mala enim sunt infernalia, et bona sunt caelestia, ac omne infernale flagrat odio contra omne caeleste.

[3] Inde nunc patet quod antequam Dominus e caelo cum caelo possit influere, et formare hominem ad imaginem caeli, necessario removenda sint mala, quae in mente naturali coacervata resident. Nunc quia primarium est ut removeantur mala, antequam homo doceri et duci possit a Domino, patet causa cur in octo praeceptis decalogi recenseantur mala opera quae non facienda sunt, non autem bona opera quae facienda. Bonum non existit una cum malo, nec existit priusquam remota sunt mala; prius non datur via e caelo in hominem: est enim homo sicut mare nigrum, cujus aquae utrinque removendae sunt, antequam Dominus in nube et in igne transitum det filiis Israelis: "mare" nigrum etiam significat infernum, "Pharao cum Aegyptiis" naturalem hominem, ac "filii Israelis" spiritualem.

  
/1232