圣经文本

 

Exodus第20章

学习

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#970

学习本章节

  
/1232  
  

970. "Et factus est sanguis." - Quod significet quod deperdita sit ex falsificatis constat ex significatione "sanguinis", quod sit verum falsificatum (ut supra, n. 966); quare per quod "fluvii et fontes facti sint sanguis", significatur quod facultas intelligendi vera Verbi deperdita sit ex falsificatis. Est quidem unicuivis homini facultas intelligendi vera, nam haec facultas est per quam homo distinguitur a bestiis; haec quoque residua est apud omnem hominem, etiam malum, nam illa est spirituale hominis, et ipsissimum medium regenerationis ejus: homo enim per vera regeneratur a Domino; quae nisi posset intelligere, non posset recipere, et sic reformari; nam recipere quod non potest intelligere, non conducit. Quod ita sit, etiam confirmatum est per experientiam in mundo spirituali. Ventilatum est inter spiritus num unicuivis sit facultas intelligendi vera; et tunc assumptus est infernalis spiritus in testem, num intelligeret vera caeli; et compertum est quod illa intellexerit cum audivit, tam bene quam spiritus bonus; sed quod usque noluerit intelligere, aversabatur enim illa, quia erant opposita malis et inde falsis quae ei erant jucunda: et dictum est quod homo per illam facultatem conjunctionem cum Domino habeat, quoniam illa facultas est propria homini. Quod dicatur facultas illa deperdita esse ex falsificatis, est quia illi qui falsificaverunt Verbum non volunt intelligere ipsa vera; et qui non volunt, sunt tanquam non possint; tametsi possunt, modo velint: dum enim mens eorum in oppositis haeret, rejicit vera, et sicut surdus non audit illa; at dum opposita removentur, tunc fit sicut aperiuntur surdo aures. Haec dicta sunt ut sciatur quomodo intelligendum est quod facultas intelligendi vera Verbi sit deperdita ex falsificatis.

[2] (Continuatio de Quinto Praecepto.)

Supra dictum est quod communicatio cum caelo non detur, priusquam remota sunt mala et inde falsa quibus mens naturalis obstipata est; sunt enim illa sicut nigrae nubes inter solem et oculum, aut sicut paries inter lucem caeli et inter lumen ex candela in conclavi; homo enim est sicut inclusus conclavi, ubi ex candela videt, quamdiu est in lumine solius naturalis hominis; sed ut primum naturalis homo purificatus est a malis et inde falsis, tunc est sicut videat per fenestras in pariete illa quae caeli sunt ex luce ejus; nam ut primum remota sunt mala, tunc aperitur mens superior, quae vocatur mens spiritualis, quae in se spectata est typus seu imago caeli; per hanc influit Dominus, et facit ut videat ex luce caeli; et per hanc quoque reformat et denique regenerat naturalem hominem, ac implantat vera loco falsorum, et bona loco malorum ibi; hoc facit Dominus per amorem spiritualem, qui est amor veri et boni. Homo tunc in medio inter binos amores constitutus est, inter amorem mali et inter amorem boni; quando amor mali recedit, amor boni loco ejus succedit: amor mali unice recedit per vitam secundum praecepta decalogi, nempe ut desistat a malis ibi recensitis quia peccata sunt, ac denique ut fugiat illa sicut infernalia.

[3] Verbo, quamdiu homo non desistit a malis quia peccata sunt, mens spiritualis clausa est; ast ut primum homo desistit a malis quia peccata sunt, mens spiritualis aperitur, et cum illa mente etiam caelum; quo aperto homo in aliam lucem venit quoad omnia quae ecclesiae, caeli et vitae aeternae sunt, tametsi differentiam hujus lucis et prioris, quamdiu in mundo vivit, aegre potest animadvertere: causa est quia homo in mundo naturaliter cogitat etiam de spiritualibus, ac spiritualia naturalibus ideis inclusa sunt usque dum homo e naturali mundo in spiritualem transit, ubi tunc spiritualia recluduntur, percipiuntur et manifestantur.

  
/1232