18
Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?
18
Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?
6679. ‘Et non fecerunt quemadmodum locutus ad 1 illas rex Aegypti’: quod significet quod non ita factum sicut intendebant qui in falsis, constat ex significatione ‘non fecerunt quemadmodum locutus’ quod sit non ita factum sicut intendebant, nempe quod non destruere potuerint vera quae significantur per ‘filios’, sed quod 2 intenderent destruere omni modo quo possent, 3 n. 6676; et ex significatione ‘regis Aegypti’ quod sit scientificum separatum quod contra verum Ecclesiae, de qua n. 6651, ita falsum, nam scientificum illud est falsum.
脚注:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. intenderint
3. The Manuscript inserts videatur supra.