圣经文本

 

Exodus第19章:6

学习

       

6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8801

学习本章节

  
/10837  
  

8801. ‘Si bestia si vir non vivet’: quod significet quod bonum et verum vitam spiritualem 1 amittat, constat ex significatione ‘bestiae’ quod sit affectio boni, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198, 7523, ex significatione ‘viri’ quod sit verum, de qua n. 3134, 3459, 7716, et ex significatione ‘vivere’ quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890; inde ‘non 2 vivere’ est illam amittere. Bonum et verum vitam amittunt cum non percipitur amplius influxus a Domino, nam inde illis est vita; ipsum bonum et verum tunc quoad externam 3 speciem quidem apparent sicut bonum et verum, sed non aliter quam sicut pictum quod in se non est vivum.

脚注:

1. amittant, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The Manuscript deletes vivere, est and inserts vivet, est.

3. formam

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7716

学习本章节

  
/10837  
  

7716. ‘Non viderunt vir fratrem suum’: quod significet quod non perciperent verum alicujus boni, constat a significatione ‘videre’ quod sit intelligere et percipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; ex significatione ‘viri’ quod sit verum, de qua n. 3134; et ex significatione ‘fratris’ quod sit bonum, de qua n. 2360, 3303, 3803, 3815, 4121, 5409, 5686, 5692, 6756; et quod ‘vir cum fratre’ sit veri bonum, n. 3459; ex his patet quod per ‘non viderunt vir fratrem suum’ significetur quod non perciperent verum alicujus boni.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.