圣经文本

 

Exodus第19章:22

学习

       

22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8801

学习本章节

  
/10837  
  

8801. ‘Si bestia si vir non vivet’: quod significet quod bonum et verum vitam spiritualem 1 amittat, constat ex significatione ‘bestiae’ quod sit affectio boni, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198, 7523, ex significatione ‘viri’ quod sit verum, de qua n. 3134, 3459, 7716, et ex significatione ‘vivere’ quod sit vita spiritualis, de qua n. 5890; inde ‘non 2 vivere’ est illam amittere. Bonum et verum vitam amittunt cum non percipitur amplius influxus a Domino, nam inde illis est vita; ipsum bonum et verum tunc quoad externam 3 speciem quidem apparent sicut bonum et verum, sed non aliter quam sicut pictum quod in se non est vivum.

脚注:

1. amittant, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The Manuscript deletes vivere, est and inserts vivet, est.

3. formam

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#143

学习本章节

  
/10837  
  

143. Quod per ‘bestias et animalia’ antiquitus significatae sint affectiones et similia apud hominem, hodie peregrinum apparere potest; sed quia in caelesti idea fuerunt, et talia quoque in mundo spirituum repraesentantur per animalia, et quidem per talia animalia quibus similia sunt, ideo non aliud intellexerunt cum ita locuti sunt: in Verbo nec alia intelliguntur ubicumque bestiae nominantur in genere et in specie; totum Verbum propheticum plenum est similibus, quare qui non novit quid unaquaevis bestia significat in specie, nusquam intelligere potest quid Verbum in interno sensu continet: sed, ut dictum prius, bestiae sunt duplicis generis, malae quia noxiae, bonae quia innoxiae; per bonas significantur affectiones bonae, sicut per ‘oves, agnos, columbas’; hic quia de caelesti seu de caelesti spirituali homine agitur, similiter: quod ‘bestiae’ in genere significent affectiones, ex aliquibus locis in Verbo confirmatum videatur prius, n. 45, 46; ut non opus sit amplius confirmare.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.