圣经文本

 

Exodus第18章:6

学习

       

6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8645

学习本章节

  
/10837  
  

8645. ‘Omne quod fecit Deus Moschi et Israeli populo Suo’: quod 1 significet perceptionem illarum rerum quae illis qui e regno spirituali Domini factae sunt, constat ex significatione ‘audire’, nempe omne quod fecit Deus, ' quod sit perceptio, de qua n. 5017, 8361, ex significatione ‘omne quod fecit Deus’ quod sint quae factae sunt a Divino, et ex repraesentatione ‘Israelis’, qui hic est Moscheh et populus quibus 2 illa facta sunt, quod sint qui e regno spirituali Domini, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; ‘Moscheh’ enim cum ‘populo’ repraesentat regnum illud, ‘Moscheh’ sicut caput, et ‘populus’ sicut illa quae capiti subjecta sunt; ita quoque ‘Moscheh’ repraesentat Dominum quoad Divinum Verum, nam ex hoc est regnum 3 spirituale.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. illud

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7201

学习本章节

  
/10837  
  

7201. ‘Propterea dic filiis Israelis’: quod significet quod lex Divina dabit ut appercipiant illi qui e regno spirituali Domini, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ ad quem dicitur quod diceret ‘filiis Israelis’, quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752; ex significatione ‘dicere’ quod sit appercipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2506, 2515, 2619, 2862, 3509, 5877; hic dare appercipere quia dicitur de lege Divina quod diceret; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint qui e regno spirituali Domini, de qua n. 6426, 6637.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.