圣经文本

 

Exodus第18章:20

学习

       

20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8652

学习本章节

  
/10837  
  

8652. ‘Quia Deus patris mei in auxilio meo’: quod significet misericordiam et praesentiam Domini in Ecclesia, constat ex significatione ‘patris’ quod sit Ecclesia quoad bonum, n. 1 5581, et quod sit Ecclesia antiqua, n. 6050, 6075, 6846, et quod ‘Deus patris’ sit 2 Divinum Ecclesiae antiquae, quod fuit Dominus, n. 6846, 6876, 6884; et ex significatione ‘auxilii’ cum praedicatur de Domino, quod sit misericordia, nam auxilium ab Ipso est misericordiae, et quoque est praesentiae, nam ubi receptio misericordiae ibi est praesentia, quae praecipue est in Ecclesia, quia ibi est Verbum, et per Verbum praesentia 3 Domini.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Dominus, quod fuerit Divinum Ecclesiae antiquae

3. The Manuscript inserts coeli, et per coelum praesentia.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.