圣经文本

 

Exodus第18章:14

学习

       

14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ?

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8645

学习本章节

  
/10837  
  

8645. ‘Omne quod fecit Deus Moschi et Israeli populo Suo’: quod 1 significet perceptionem illarum rerum quae illis qui e regno spirituali Domini factae sunt, constat ex significatione ‘audire’, nempe omne quod fecit Deus, ' quod sit perceptio, de qua n. 5017, 8361, ex significatione ‘omne quod fecit Deus’ quod sint quae factae sunt a Divino, et ex repraesentatione ‘Israelis’, qui hic est Moscheh et populus quibus 2 illa facta sunt, quod sint qui e regno spirituali Domini, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; ‘Moscheh’ enim cum ‘populo’ repraesentat regnum illud, ‘Moscheh’ sicut caput, et ‘populus’ sicut illa quae capiti subjecta sunt; ita quoque ‘Moscheh’ repraesentat Dominum quoad Divinum Verum, nam ex hoc est regnum 3 spirituale.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. illud

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5017

学习本章节

  
/10837  
  

5017. 'Et factum, ut audire eum': quod significet cum apperceptum, constat ex significatione ‘audire’ quod sit oboedire et quoque quod sit appercipere; quod sit oboedire, videatur n. 2542, 3869; quod etiam sit appercipere, patet ex ipsa functione auris et inde natura auditus; functio auris est ut recipiat loquelam alterius et auferat illam ad sensorium commune, ut hoc appercipiat inde quid alter cogitat; inde ‘audire’ est appercipere; quare ejus natura est ut illa quae alter ex sua cogitatione loquitur, transferat in alterius cogitationem et ex hac in ejus voluntatem et ex hac in actum, inde ‘audire’ est oboedire; haec bina officia sunt propria auditus; in linguis 1 distinguuntur haec per audire aliquem quod est appercipere, et 2 audire alicui seu auscultare quod est oboedire.

Quod haec bina auditus sint, est quia homo illa quae sunt suae cogitationis et quoque quae sunt suae voluntatis, per aliam viam communicare non queat, nec quae sunt voluntatis aliter per rationes ad faciendum et oboediendum persuadere et adducere. Ex his patet per quem circulum communicationes fiunt, quod nempe a voluntate in cogitationem et sic in loquelam, et a loquela per aurem in alterius cogitationem et voluntatem. Inde quoque est quod spiritus et angeli qui auri seu sensui auditus in Maximo Homine correspondent, sint non modo apperceptiones sed etiam oboedientiae; quod oboedientiae sint, videatur n. 4652, 4660, et quia oboedientiae, etiam apperceptiones sunt, unum enim involvit alterum.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts per.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.