13
Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
13
Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
8699. ‘Marcescendo marcesces etiam tu etiam populus hic qui tecum’: quod significet quod sic periturum verum quod inseminatum est, constat ex significatione 'marcescere quod sit paulatim consumi, ita perire; quod sit verum quod inseminatum, est quia per ‘Moschen’ intelligitur verum a Divino, et per ‘populum’ illi qui recipiunt; quomodo cum his se habet, in sequentibus dicetur.