13
Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
13
Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
8692. ‘Quia venit ad me populus ad inquirendum Deum’: quod significet quod non aliunde velint' et agant quam ex eo quod Verbum ita dixit, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum Divinum, ita Verbum, de qua n. 5922, 6723, 6752, et ex significatione ‘venire ad illum populus ad inquirendum Deum’ quod sit consulere 1 quod Divinum dictat, ita quod volent et agent.
脚注:
1. quid Divinum dicat ut velint et agant altered to quid divinum dicat quod volent et agent