圣经文本

 

Exodus第18章:12

学习

       

12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8646

学习本章节

  
/10837  
  

8646. ‘Quod eduxerit Jehovah Israelem ex Aegypto’: quod significet quod a Domino ab infestationibus liberati sint, constat ex significatione ‘educere’ quod sit liberare, ex repraesentatione ‘Israelis’ quod sint qui e regno spirituali, ut mox supra n. 8645, et ex significatione ‘Aegypti’ quod sint infestationes a falsis, de qua n. 7278; quod ‘Aegyptus’ sint infestationes, est quia per ‘Aegyptios’ et ‘Pharaonem’ significantur illi qui per falsa infestaverunt in altera vita illos qui ab Ecclesia spirituali, n. 7097, 7107, 7110, 7126, 7142, 7220, 7228, 7317, 8148.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.