圣经文本

 

Exodus第18章:12

学习

       

12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8644

学习本章节

  
/10837  
  

8644. ‘Socer Moschis’: quod significet ex quo bonum conjunctum vero Divino, constat ex significatione ‘soceri’ quod sit bonum ex quo bonum conjunctum vero, de qua n. 6827, et ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum Divinum, de qua n. 6752, 6771, 1 7010, 7014, 7382; quod ‘socer’ sit bonum ex quo bonum conjunctum vero, est quia uxor significat bonum cum vir verum, n. 2517, 4510, 4823 2 . Quia in sequentibus agitur de conjunctione Divini Boni cum Divino Vero, ut inde ordinatio fiat apud hominem Ecclesiae, sciendum quod inter Divinum Bonum et Divinum Verum 3 discrimen sit quod Divinum Bonum sit in Domino, et Divinum Verum a Domino; se habent illa sicut ignis solis et lux quae inde; ignis est in sole, 4 et lux a sole, in hac non est ignis sed calor;

[2] Dominus etiam in altera vita est Sol, et quoque est Lux; in Sole ibi, qui est Ipse, est ignis Divinus, qui est Divinum Bonum Divini Amoris; a Sole illo est lux Divina, quae est Divinum Verum a Divino Bono; in Divino hoc Vero est quoque Divinum Bonum, sed non quale est in Sole, est accommodatum ad receptionem 5 in caelo; 6 nisi enim accommodatum esset ad receptionem, 7 caelum non potuisset existere, nam nullus angelus potest sustinere flammam ex Divino Amore, consumeretur momento, sicut si solis mundi flamma immediate afflaret hominem;

[3] quomodo autem Divinum Bonum Divini Amoris Domini 8 accommodatur ad receptionem, a nemine sciri potest, ne quidem ab angelis in caelo, quia accommodatio est Infiniti 9 ad finitum; et Infinitum est tale ut transcendat omnem intelligentiam finiti, usque adeo ut cum intelligentia finiti 10 vult illuc intuitionem suam 11 immittere, cadat sicut qui in profundum maris et pereat. Quod Dominus sit Sol in caelo, et quod Sol ibi sit Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, et quod Lux inde sit Divinum Verum, ex quo intelligentia, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2776, 3094, 3138, 3190, 3195, 12 3222, 3223, 3225, 3339, 3341, 3636, 3643, 3993, 4180, 4302, 4408, 4409, 4415, 4523, 4533, 4696, 7083, 7171, 7174, 7270, 8197.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts et quod etiam praedicetur in supremo sensu, Arcana Coelestia 7022

3. The Manuscript inserts hoc.

4. sed non est in Luce, modo ex igne calor

5. The Manuscript inserts illius.

6. nam nisi

7. periret coelum

8. The Manuscript inserts per Divinum Verum.

9. ut agere possit in finitum, et inibi vivere

10. illuc velit

11. mittere

12. The Manuscript inserts 3282, , in the First Latin Edition. but possibly Arcana Coelestia 3283 was intended.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.